{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 11.2","citation":"Gregor Bersmann, Poemata 11.2","ref":"11.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/11.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/11.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/11.2.md","author":{"name":"Gregor Bersmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata","urn":null},"verse":true,"words":339,"text":"Si vacat et nostris non obdit versibus aures,\nGrande Decanatus quod tibi fertur onus:\nAccipe non venam portantia verba salutem,\nArdua Pierii gloria Barthe chori.\nNec quia siccasti largo Permessida potu,\nIngeniique sonant flumina lata tui:\n(Dum sacros sacro sermones fundis ab ore,\nVel patriae, triplici carmine, facta refers:\nDum vel in Andini surgis praeconia vatis,\nVel meritos celi tollis ad astra viros:\nFilia dum per te Lycomedis scribit Achilli,\nEt quae cuncta foret commemorare labor\nArgue Lenaeo me frustra vina parenti,\nAut Corcyraeo mittere poma seni.\nSic etiam (si nostra decet componere priscis,\nSi licet et tuto nomina tanta sequi)\nVeronae doctus non detrectavit alumnus,\nVirgillium salibus detinuisse suis.\nSic olim culto Nasonis charta Severo,\nAttulit imparibus condita verba modis.\nQuamvis ille gravem cantu praestaret Homerum,\nHuic foret Aoniis fertile pectus aquis.\nFinge sed esse nefas, carmen misisse Poetae:\nHoc modo cui mittam rectius, ecquis erit?\nUsque adeo cunctis Musarum munera sordent,\nAc praeter vates carmina nullus amat.\nQuae domus ergo tibi crescentis pignora Musae v,\nHis facilem laeta porrige fronte manum.\nNon haec ambitio, perfusaque gloria fuco,\nNec me sacra fames scribere iussit opum.\nSed potius cernens venturi iudicis iram,\nCuius signorum, dant documenta, minae:\nObuius his volui summo prodire tonanti,\nDelictis frenos his inhibere suos.\nSit tamen et nostrae fuerit quae caussa Thaliae,\nHaec tibi cur ferret, certior esse cupis:\nForte tibi meritas meditabar pectore grates,\nSed nec ego in curas has satis unus eram:\nDonec Musa mei, praesens medicina, doloris,\nIucundis mulcet cor mihi triste sonis.\nPelle metus, dubios animo depone timores,\nIpsa tuum pro te munus obire volo.\nOfficiis alii pretium gemmasque rependant,\nGemmarum et precii carmina pondus habent.\nQuas igitur nostro reddit tibi nomine grates,\nAccipe, iudiciis Vir venerande meis.\nPoscit idem, medicas tibi qui non invidet artes,\nAc pariter sacri praeses Apollo chori.\nIlle quidem semper te gaudia carpat alumno,\nConsortem patriae gratulor ipse mihi.\nSed licet haec misisse pudet, quia parva videntur\nDona, tamen parvis gratia rebus inest.\nSic Deus agnorum cum gaudet sanguine centum,\nNon spernit tenues cum pietate focos.","prev":{"citation":"Poemata 11.1.185-212","label":"GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS ELEGIARUM LIBER I., ELEGIA I. IN REDITUM PHILIPPI IOACHIMI V. CLARISS. F. CAMERARII, POSTQUAM, lines 11.1.185-11.1.212","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/11.1.185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/11.1.185"},"next":{"citation":"Poemata 11.3.1-46","label":"GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS ELEGIARUM LIBER I., ELEGIA III. DE COMETA, QUI ANNO MDLVIII IN PLAGA OCCIDENTIS, SUPRA LEONIS, INFRA, lines 11.3.1-11.3.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/11.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/11.3.1"},"credit":{"text":"Gregor Bersmann, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bersmannpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}