{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 13.5","citation":"Gregor Bersmann, Poemata 13.5","ref":"13.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/13.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/13.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/13.5.md","author":{"name":"Gregor Bersmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"Utinam canis aliis Bersmane, nos etiam aliquando tibi. Quod autem hoc genus exercitationis rarius attingis, non tibi concedo. Nam quia ad felicem naturam adiunxisti doctrinam et experientiam, vellem ut aliquod argumentum eligeres tuo ingenio dignum, in quo cotidie elaborares, idque eligeres, quod tibi placeret, seu morale aliquod seu historicum. Numerat te inter poetas Germanos , cum aliis sex discipulis meis, is qui tres libros Hortorum collegit, Aegidius Periander , addito ad nomen tuum tali elogio: Tu quia Nasoni conaris proximus ire, Te merito vatem Teutonis ora colit. Cresce precor: viridem nectunt tibi numina laurum, Pocula Pimplaeo plena liquore parant. Extimula igitur teipsum et singulari Aliquo argumento vim tui ingenii experire, si mihi gratum, tibi optatum vis facere, nec sine exarescere venam abundantem et fluidam. Si me audiveris, non te poenitebit, et laurum merebere. Ad civem tuum, virum doctiss. Duces Venetos remittam Kalendis, ne tibi vadimonium sit subeundum. Oro te mi Bersmae, ut si quid Antiquitatum collegisti ad me mittas. Adieci ad meas editas, Kalendaria tria antiqua Et librum tertium: fortasse aestate Proxima imprimentur. Quod citius fuisset Factum, nisi Oporinus et officinam et Libros vendidisset: si quid habes, fac me Certiorem, ac cura reddendum Lipsiam Voegelini procuratori, aut Baldasari Kleinio correctori. Reddetur tibi statim, quicquid miseris. Virum praestantem D. Baldusium Rectorem vestrum, meo nomine reverenter saluta, et vale feliciter: ceteros item collegas tuos. E. ludo illustri ad Albim. An nato Christo Servatore, Anno M.D. LXVII. M. Nov. D. XV. Georgius Fabricius.","prev":{"citation":"Poemata 13.4","label":"TYPOGRAPHUS LECTORI., OPT. ART. MAGISTRO GREGORIO BERMANO, AMICO SUO S. D.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/13.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/13.4"},"next":{"citation":"Poemata 13.6","label":"TYPOGRAPHUS LECTORI., OPT. ART. MAGISTRO GREGORIO BERSMANO, AMICO SUO S. D.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/13.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/13.6"},"credit":{"text":"Gregor Bersmann, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bersmannpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}