{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 2.2.97-140","citation":"Gregor Bersmann, Poemata 2.2.97-140","ref":"2.2.97","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/2.2.97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/2.2.97","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/2.2.97.md","author":{"name":"Gregor Bersmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata","urn":null},"verse":true,"words":278,"text":"Ad propiora vocor, nec enim peregrina referre,\nSed cumulare meo munere, dona decet.\nNunc ergo, sponsus mihi quo donetur honore,\nDicite concordes, numina trina, Deae.\nMutua nanque licet Danaum sit gratia rara,\nAtque vicem meritis reddere nullus amet.\nNon tamen arcta mihi natalis vincula terrae,\nIuraque sunt animo dissimulanda meo.\nSic ego, sic comitum decus Aglaia suarum,\nAnte sed averso retullit ore mihi.\nCarminibus docti, pretio capiuntur avari,\nGaudeat ut par est versibus ille tuis.\nMuneribus placeant, quibus est haud curta supellex,\nCum dare non possis munera, verba dabis.\nNon semper superum cadit hostia taurus ad aras.\nQuos levis interdum flectere mica solet.\nVix ita finierat, cum sumens plectra lyramque\nAuxilium posco Calliopea tuum.\nNec mora de lauro, (lauro nam vincta capillos\nAstiterat) solium porrigit illa mihi.\nPraescribensque modos et iungens carmina nervis.\nSic prior ad citharam, concinit ore melos.\nGaude virginei decus et flos Anna pudoris,\nConspicuum fama laudis adepta virum.\nQuem multae votis toties periere puellae,\nCui multae laqueos disposuere suos.\nSed mille votis illum tetigere puellae.\nUllius in casses praeda nec ille ruit.\nUna capis votum multarum, solus et illi,\nCerta tuus nimium retia struxit amor.\nGaude virginei decus et flos Anna pudoris,\nConspicuum fama laudis adepta virum.\nQuidquid in egregio laudaris pectore fas est,\nContulit huic largi dextra benigna Die.\nSi genus excutias: quamvis iactare capaci\nNon possit tabula, stemmata longa parum:\nNon tamen est illi genitor vel labe pudendus.\nCrimine vel genetrix inficianda malo,\nAdde quod ipse suis addidit virtute nitorem,\nEt vivit nati nobilitate parens.\nQuid Cyprio prodest at avus formatus in aere,\nAtria quid cera tota referta iuvant?\nNi claris morum laudem natalibus addas,\nAc patrium gemines per tua facta decus.","prev":{"citation":"Poemata 2.2.49-96","label":"GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS EPITHALAMIORUM LIBER I., II. IN NUPTIAS CHRISTOPHORI SCHNELLENBERGII, ET ANNAE SIBERAE., lines 2.2.49-2.2.96","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/2.2.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/2.2.49"},"next":{"citation":"Poemata 2.2.141-183","label":"GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS EPITHALAMIORUM LIBER I., II. IN NUPTIAS CHRISTOPHORI SCHNELLENBERGII, ET ANNAE SIBERAE., lines 2.2.141-2.2.183","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/2.2.141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/2.2.141"},"credit":{"text":"Gregor Bersmann, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bersmannpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}