{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 5.1","citation":"Gregor Bersmann, Poemata 5.1","ref":"5.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/5.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/5.1.md","author":{"name":"Gregor Bersmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata","urn":null},"verse":true,"words":312,"text":"Et virumque bonum, et bonum poetam\nBersmanum, magis ac se amant puellae,\nQuot sunt cumque Sioniae puellae,\nQuot sunt cumque Heliconiae puellae,\nQuot sunt cumque Patulciae puellae:\nCultu sidereo, aurei decorae,\nVersu molliculo, aemulo canorae,\nCantu bellisono, entheo sonorae.\nNec vero minus has et has et illas\nBersmanus quoque deperit, colitque\nInhiantque stupetque vultu et usque\nQuo se cumque ferunt inambulando\nAffectatur et huc et huc et illuc:\nNec sese a latere uspiam recedens\nEarum movet: Hinc fluunt diserta\nIlli copia et elegante vena\nDulci carmina dulciora melle,\nPuro carmina puriora fonte,\nCulta carmina cultiora gemma.\nAc quidem decus ut perennet avo\nPlus uno illius, est puellularum\nDoctarum dare: sed genus propagant\nEt nec haec, nec et ista et ista et illa:\nQuod toros fugiunt, torique munus,\nLudum ludere, quem solent amantes,\nIgnarae. Idalium ergo adit benignam\nBersmanus, dare quae solet, potestque\nLiberos, et opem rogat: rogata\nMagdalin Venus alma, virginem ecce\nFloridam, teneram, venustulamque,\nEt viroque bono, et bono poetae\nDeducit, dat et in manum: Cupido ,\nAtque ait, tibi mustulae, integellae\nHuic fixit meus intimas medullas:\nHaec pulchra faciet suum parentem\nBersmanum sobole: audiunt puellae\nQuot sunt cumque Sioniae puellae,\nQuot sunt cumque, Heliconiae puellae,\nQuot sunt cumque, Patulciae puellae:\nEt non invidulae, aut iniquiores\nPulchra Magdalidi, ac suo poetae\nApplaudunt, pedibus solumque pellunt:\nVoce carmina tinnula canuntque\nNuptialia: Cum quibus precantur\nUno turba sodalis omnis ore.\nFelix sponsula sis nova marita\nBersmanne et bone vir, bone et poeta,\nFelix sponsula sis novo marito,\nMagdali optima et optimo parente\nPrognata. Ut socio toro iacentum\nPost conserta labella cum labellis,\nEt blanda oscula, morsiunculasque\nImplicataque murmurilla mille,\nMille anfractibus, et leves susurros,\nAmplexusque hedera tenaciores\nExactis aliquot tuae, tuoque\nLunis, ante pedes tenella ludat\nTurba, qui patrias colantque Musas\nEt virique boni et boni poetae,\nFundant ipsi etiam elegante vena\nDulci carmina dulciora melle,\nPuro carmina puriora fonte,\nCulta carmina cultiora gemma.","prev":{"citation":"Poemata 4-2","label":"GREG. BERSMANI ANABERGENSIS EPITHALAMIORUM LIBER III. EX GRAECO PAULLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/4-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/4-2"},"next":{"citation":"Poemata 5.2","label":"GREG. BERSMANO ANNAEBERGIO ET MAGDALENAE HELEONORIAE LIPSENSI SPONSIS SCRIPTORUM, MICHAEL BARTH ANNABERGENSIS PHILOS. ET MEDIC. DOCTOR AC PROFESSOR GREGORIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/5.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/5.2"},"credit":{"text":"Gregor Bersmann, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bersmannpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}