{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 5.5.1-44","citation":"Gregor Bersmann, Poemata 5.5.1-44","ref":"5.5.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/5.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/5.5.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/5.5.1.md","author":{"name":"Gregor Bersmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata","urn":null},"verse":true,"words":295,"text":"Iam venit ergo dies, sociali vivere lecto\nQua gaudes, vatum nobile, sponse, decus?\nErgo venit tandem? Quam non tibi munera sortis\nPropitiae, facilis sed tulit ipse Deus.\nIpse Deus, Deus ipse, a quo seu fonte perenni\nOmnia promanat, hanc iubet ire diem.\nSed verbis quam non respondent praepetis istaec\nAh peri, de te quae dedit ille querens.\nNuper enim ad patrii spatians cum flumen Elistri,\nExigerem placidis pectore multa modis:\nA tergo tantus subito ferit aethera clamor,\nTangeret ut sonitu sidera clara suo.\nSisto pedem, haec avidus ferrent quid monstra videre,\nAlternant mentem spesque timorque meam.\nEcce Cupido volat, puer aliger ille Cupido,\nHaec miscens lacrumis tristia dicta suis:\nLampadis ipse meae flagravit Iuppiter igne,\nNeptunus medias arsit et inter aquas.\nIpsa Iovis coniunx sensit mea tela facesque,\nSaucius est arcu factus Apollo meo.\nEt iam Bersmano (pudet heu, pudet ista fateri,)\nNil mea flamma nocet, nil mea tela nocent.\nScilicet intentum studiis est pectus honestis\nSemper ei, solet his cedere rebus Amor.\nForsan et huic sacras affert Epidaurius herbas,\nIctus ne possint laedere vulnifici.\nDoctus at est, Musisque vacat quoque Phoebus Apollo,\nNil studium docto, profueruntque lyrae.\nVulnera nec poterat sanare salubribus herbis,\nQuidquid erat medicae vicerat artis Amor.\nQuid moror et variis mea macero pectora curis,\nQuin matri pando haec nuncia maesta meae.\nSic fatus, tenues libravit corpus in auras,\nIratus Paphias hinc adiitque domos.\nAcer Amor gaude, quantum est mutatus ab illo,\nRidebat nuper qui tua castra, viro?\nQui sibi non ullum dicebat posse nocere,\nEn arcu cecidit saucius ille tuo.\nNon huic Pierides, non vatum spiritus, alto\nQui venit, huic vulnus triste levare queunt.\nSed bene habet Bersmane: neque es tu tigride natus,\nNec silices circum pectora dura geris,\nUt vacuo semper possis requiescere lecto,\nDulcia nec Gnidiae praemia nosse Deae.","prev":{"citation":"Poemata 5.4.176-223","label":"GREG. BERSMANO ANNAEBERGIO ET MAGDALENAE HELEONORIAE LIPSENSI SPONSIS SCRIPTORUM, VERSUS EPITHALAMII SCRIPTI DEBITAE OBSERVANTIAE STUDIO A. M. LAURENTIO, lines 5.4.176-5.4.223","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/5.4.176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/5.4.176"},"next":{"citation":"Poemata 5.5.45-84","label":"GREG. BERSMANO ANNAEBERGIO ET MAGDALENAE HELEONORIAE LIPSENSI SPONSIS SCRIPTORUM, IN NUPTIIS PRAECEPTORIS SUI DOCTISS. GREGORII BERSMANI ANNEBERGENSIS SPONSI: ET, lines 5.5.45-5.5.84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/5.5.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/5.5.45"},"credit":{"text":"Gregor Bersmann, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bersmannpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}