{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 6.5.46-96","citation":"Gregor Bersmann, Poemata 6.5.46-96","ref":"6.5.46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/6.5.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/6.5.46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/6.5.46.md","author":{"name":"Gregor Bersmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata","urn":null},"verse":true,"words":316,"text":"Sed quis erit dignum pollenti pectore carmen\nCondere qui valeat, laudesque aequare canendo\nPromeritis eius, qui tam divina reperta,\nIngenio quaesita suo, studioque subacta\nIn medium dedit, atque in luminis eruit oras.\nCredo equidem, (nec vana fides) caelestibus ortum\nSeminibus, caelo dignam qui protulit artem.\nNam si, quod rerum maiestas cognita suadet,\nDicendum est, Deus ipse fuit, Deus, aut ego fallor,\nImmersam errorum qui fluctibus atque tenebris,\nIn luce et solida hanc princeps statione locavit.\nConfer enim, ( Si prisca iuvat cognoscere retro,\nEt prima mecum repetentem ab origine mundi,\nDiscere, qui varias vitam excoluere per artes)\nTalibus inventis aliorum antiqua reperta.\nPrima Ceres fruges, alimentaque mitia terris\nExtulit, et pingui glandem mutavit arista:\nIndignata situ campos horrere feraces,\nOrnari nullis incultum fructibus annum.\nVitigenae Bacchus laticis mortalibus usum\nPraebuit et liquidos permulsit nectare fontes.\nDurus uterque et heu nostrae non aequus gentis honori.\nTunc coepere homines primum mollescere, rerum\nCopia tunc mersare animos, infringere luxus:\nDesidies oblimare, incestare voluptas.\nTunc vino corrumpi aetas, et forma perire,\nMorborumque cohors inimica incumbere terris,\nDesolari urbes, impleri civibus Orcus.\nErgo triticeas messes, et dona Lyaei,\nUtilius nescire fuit: quibus vita carebat\nAurea, quibus et nunc constat sine vivere multos,\nContentos victu, quem sponte volentibus arvis\nFundit humus, potu saturos, quem ripa ministrat.\nAt bene non poterat, succorum ususque medentum\nCassa, neci patulum proferri vita per aevum:\nMorbiferam postquam cladem mortalibus aegris\nConflarat satus Iapeto, de lampade Solis\nSubducens misero flammarum semina furto:\nQuibus hominum pecudumque genus, vitasque volantum\nFlagranti penitus succendit in ossibus aestu,\nLaxavitque fores leto, letique ministris,\nAtque cadaveribus funestos reddidit agros,\nVastavitque vias exhausto gentibus orbe.\nQuo magis ille Die est nobis dignandus honore,\nSeu Deus ille fuit vere, quod credere mandat\nRelligio, Divum Clarius seu missus ab arce,\nQuod testis perhibet locuples, longaeva vetustas,\nQui nostrae casum sortis miseratus acerbum,\nMorborum contraque metus, morisque furorem,\nAddidit afflictae solacia dulcia vitae,\nRadicum monstrans vires, artemque medendi.","prev":{"citation":"Poemata 6.5.1-45","label":"GERG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS ENCOMIASTICORUM LIBER I., … De DIGNITATE AC PRAESTANTIA ARTIS MEDICINAE, AD VIROS IV. DOCTRINAE, lines 6.5.1-6.5.45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/6.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/6.5.1"},"next":{"citation":"Poemata 6.5.97-141","label":"GERG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS ENCOMIASTICORUM LIBER I., … De DIGNITATE AC PRAESTANTIA ARTIS MEDICINAE, AD VIROS IV. DOCTRINAE, lines 6.5.97-6.5.141","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/6.5.97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/6.5.97"},"credit":{"text":"Gregor Bersmann, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bersmannpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}