{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 8.1.272-316","citation":"Gregor Bersmann, Poemata 8.1.272-316","ref":"8.1.272","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/8.1.272","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/8.1.272","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/8.1.272.md","author":{"name":"Gregor Bersmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata","urn":null},"verse":true,"words":280,"text":"Unum crimen erat, sed quod defenderet error,\nError habens magnos sed tamen ille duces.\nRes nota est: hoc humanas mea carmine laudes,\nEt decus in terris Musa celebre canit.\nAbstulerat patruum mors omnibus aequa creatis\nIam fessum curis, iam senioque gravem.\nNon tamen ille domi tectus caligne mansit,\nNec sese est umbra passus inerte tegi.\nNomina quid memorem? quacumque hic vixit in aula,\nStrenui in hac iuvenis gloria summa fuit.\nOmnibus ille locis carus fuit omnibus illum\nNon minus externi quam coluere sui.\nSaepe peregrinis aliquis qui venerat oris,\nArctori cupiens regna videre soli,\nHuc delatus, ubi floris speciosa venustas,\nSaxonicique nitens sanguinis esset honos,\nAspicit ut teneris robur velocius annis,\nAnte suum pollens ingeniumque diem,\nQuasque audit, teneris res admiratus in annis,\nDumque annos reputat secum, pariterque, vigorem,\nAugurii o, infit, sint rata vota mei:\nQuantus hic, attigerit si tempora plena iuventae,\nCeperit et regni frena favete Deo,\nQuantus erit, valido maturae robore mentis,\nIn patriam meritis et pietate suam.\nVix ullo tantum se Misnia tollet alumno,\nHoc maius laudis non habitura decus.\nPondus inest signis: Henricus languidus aevo,\nAd promissa die sidera carpit iter.\nTum vero tota resonant plangoribus urbes,\nAc orbata suo Misnia patre gemit.\nFit strepitus tectis, concurrunt undique cives,\nEt feriunt pavida pectora maesta manu.\nIura silent, mussat funesto curia luctu,\nNec sibi consiliis, sed prece quaerit opem.\nPoscitur ingenti procerum clamore manuque\nMauricius, patriae qui ferat unus opem.\nHunc oculis signant, digitis hunc undique monstrant,\nHunc adeunt precibus, sollicitantque ducem.\nQuid faciat, regni capiat successor habenas?\nAst aetas tantum ferre gravatur onus .\nSed renuat? Prohibent lacrimae gemitusque suorum,\nAc patriae cunctis anteferendus amor.\nVicit amor patriae, gemitus valuere precantum,\nVertice supposito grande refulcit onus.","prev":{"citation":"Poemata 8.1.228-271","label":"GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS EPICEDIORUM LIBER I., MEMORIAE ANNIVERSARIAE ILLUSTRISS. ET FORTISS. PR: DUCIS SAXON. D. MAURICII. PER, lines 8.1.228-8.1.271","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/8.1.228","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/8.1.228"},"next":{"citation":"Poemata 8.1.317-365","label":"GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS EPICEDIORUM LIBER I., MEMORIAE ANNIVERSARIAE ILLUSTRISS. ET FORTISS. PR: DUCIS SAXON. D. MAURICII. PER, lines 8.1.317-8.1.365","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/8.1.317","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/8.1.317"},"credit":{"text":"Gregor Bersmann, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bersmannpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}