{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata front.1.10-12","citation":"Gregor Bersmann, Poemata front.1.10-12","ref":"front.1.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/front.1.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/front.1.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/front.1.10.md","author":{"name":"Gregor Bersmann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata","urn":null},"verse":false,"words":381,"text":"dedi sane hoc vel cupiditati ipsius, vel potius amoris et benevolentiae erga me propensioni, ut ea libenter crederem, quae maxime vera esse cupiebam. Atque dum ille totus est in carminibus istis congerendis atque componendis, forte fortuna accidit, ut litterae quoque ad me afferentur a viro et poeta optimo, doctrinaeque eruditae copia facultateque eximia praedito Adamo Sibero hortantes me, ut mea colligerem, et uno volumine ederem in utilitatem eorum, qui student rei poeticae excultae et eleganti. Accepi ego, mi Posthi, statim omen illud, cumque praestantis poetae et antiquis vatibus comparandi iudicium, cum LAURENTII mei facto congruere perspicerem, eo libentius postea a me impetrari passus sum, quod ab amicis petebatur, ut typis informanda traderem poemata illa facta non facta, perfecta imperfecta. Quod autem de tua mihi constabat singulari erga me benevolentia, quam tu ex eo, quo me Ferrariae tuis ad ? eruditissimumque Conradum Dinerum, communem utriusque nostrum missis Bononia litteris salutari peramanter iussisti, et retinuisti constanter, et coluisti officiosa litterarum frequentium compellatione, cum neutri videre alterum licuerit: de hac igitur voluntatis tuae propensa in me affectione cum mihi constaret, opusculum istud ita publicandum duxi, ut praesentiae tuae hac epistolae meae nuncupatione quasi dedicatum ederetur. De quo rectius iudicium laturum sciebam, cum in hoc genere studiorum litterarumque iampridem magna cum laude et admiratione verseris, quam plerosque alios, qui aures habent ineruditas, et a Musarum cantu alienas atque abhorrens: quibus magis placet rudis infantia, quam copiose loquens sapientia, barbaries horrida et agrestis, quam culta et urbana eruditio. Et quotus iam quisque est ista saeculi huius … perversitate, qui Midae auriculas non habeat, id est, iudicium sibi non arroget de iis, quae non didicit, non intelligit, ignorat? Etsi autem munusculum istud neque elaboratione dignum excellentis ingenii tui atque doctrinae praesentia: tamen cum ab homine amico et tui observantissimo proficiscatur, gratum id tibi (ut spero) accidere patieris, et ad alios, quorum censurae et animadversionis severitati minus satisfaciet, ita defendes, ut in iis, quae adolescens lusi, iudicii maturitatem mihi defuisse dicas: ad ea, quae aetate paulo firmiore composui, otium ad elaborandum non concessum esse, respondeas. Et accessit ad haec maximum nostro saeculo liberalium ingeniorum, ac praecipue poeticae studiorum impedimentum, penuria Maecenatum. De quo querelam instituere hoc loco, supervacaneum fuerit. Tu, mi Posthi et confidentiam compellationis meae, et quae tamquam garriens tecum perscripsi, in bonam accipies partem, meque quod facias amabis.","prev":{"citation":"Poemata front.1.7-9","label":"front.1.7 to front.1.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/front.1.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/front.1.7"},"next":{"citation":"Poemata front.1.13","label":"GREGORIUS BERSMANUSANNAEBERGENSIS VIRO CLARISSIMO ac poetae et Medico","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/front.1.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/front.1.13"},"credit":{"text":"Gregor Bersmann, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bersmannpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}