{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 1.295-317","citation":"Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 1.295-317","ref":"1.295","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/1.295","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/1.295","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/1.295.md","author":{"name":"Gregory of Tours","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours"},"work":{"title":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Exstitit enim in hac synodo quidam ex episcopis, qui dicebat mulierem, hominem non posse vocitari. SeJ tamen ab episcopis ratione accepta quievit: eo quod sacer veteris Testamenti liber cdoceat, Quod in principio Deo hominem creuce, ait, Masculum et feminam creavit eoa: vocavtlque nomen eorum, Adam (Gen. v, 2), quod est [exponitur] homo terrenus; sic utique vocans mulierem, ceu virum: utrumque enim hominem dixit. Se I et Dominus Jesus Christus ob hoc vocitatur filius hominis, quod sit filius Virginis, id est mulieris. Ad quam cum aquas in vina transferre pararet, ait: Quid mihi et tibi est, mulier (Joan. II, 4)? et reliqua. Multisque et aliis testimoniis haec causa convicta quievit. Praetextatus vero Rothomagensis episcopus, orationes quas in exsilio positus scalpsit, coram episcopis recitavit. Quæ quibusdam quidem placuerant, a quibusdaln vero, quia artem secutus minime fuerat, reprehendebantur. Stylus tamen per loca ecclesiasticus et rationabilis erat. Caedes autem magna tunc inter famulos Prisci a episcopi et Leudegisili ducis fuit. Priscus tamen episcopus ad coemendam pacem multum pecuniæ obtulit. His eliam diebus Guntchramnus rex graviter aegrotavit, ita ut putaretur a quibusdam non posse prorsus evadere: quod credo providentia Dei fuisset [It. fuit]. Cogitabat.enim multos episcoporum exsilio detrudere. Theodorus itaque episcopus, ad urbem suam regressus, favente omni populo cum laude susceptus est. XXI. Itaque cum haec synodus ageretur, Childebertus rex apud Belsonancum villam b, quæ in medio Ardoennensis silvae sila est, cum suis conjungitur. Ibique Brunichildis regina pro Ingunde filia, quæ adhuc in Africa tenebatur, omnibus prioribus questa est: sed parum consolationis emeruit. Tunc contra Bosonem Guntehramnum causa exoritur. Ante paucos autem dies mortua propinqua uxoris ejus sine filiis, in basilica urbis Mettensis sepulta est cum grandidus ornamentis et multo auro.","prev":{"citation":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 1.281-294","label":"1.281 to 1.294","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/1.281","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/1.281"},"next":{"citation":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 1.318-341","label":"1.318 to 1.341","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/1.318","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/1.318"},"credit":{"text":"Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}