{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 2.70.41-58","citation":"Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 2.70.41-58","ref":"2.70.41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/2.70.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/2.70.41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/2.70.41.md","author":{"name":"Gregory of Tours","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours"},"work":{"title":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Hujus tempore, cum adhuc apud orbem Arvernam Victorius, cujus supra meminimus. moraretnr, fuit in monasterio beati Cyrici urbis ipsius ab- < bas, Abraham nomine: qui fide 73 atque operibus Abrahæ illius prioris refulgebat, sicut in libro Vitæ ejus scripsimus. XXII. Sanctus vero Sidonius tantie facundiæ erat, ut plerumque ex Improviso luculentissime quae voluisset, nulla obsistente mora componeret. Contigit autem quadain die, ut ad festivitatem basilicae mo- A nasterii, cujus supra memitinimus, invitatus accederet; ablatoque sibi nequiter libello, per quem sacrosancta solemnia agere consueverat, ita paratus a tempore cunctum festivitatis opus explicuit, ut ab omnibus miraretur, nec putaretur ab astantibus ibidem hominem loculum fuisse, sed angelum. Quod in praefatione libri, quem de Missis ab eo compositis conjunximus, plenius declaravimus. Cum autem esset magnificæ sanctitatis, atque, ut diximus, ex senatoribus primis, plerumque, nesciente conjuge, vasa argentea aufercbat a domo, et pauperibus erogabat. Quod illa cum cognosceret, scandalizabatur in eum: sed tamen dato egenis pretio, species domui restituebat. XXIII. Cumque f ad officium dominicum fuisset ł mancipatus, et sanctam ageret in saeculo vitam, surrexere contra eum duo presbyteri, et ablata ei omni potestate a rebus Ecclesiae, arctum ei victutn et tenuem. relinquentes, ad summam eum contumeliarn redegere. Sed non longi temporis spatio inullam ejus injuriam divina voluit sustinere clementia. Nam unus ex his nequissimis et ind'gnis dici presbyteris, cum ante noctem minatus fuisset eum de ecclesia velle extrahere k, signum ad matutinas audiens fuisse commotum, fervens helle contra sanctum Dei, surrexit, hoc iniquo corde explere cogitans, quod die praecedente tractaverat. Ingressus autem in secessum suum, dum ventrem purgare nititur, spiritum exhalavit. Exspectabat enim puer aforis cum cereo dominum egressurum. 74. Jamque advenerat lux, et satelles ejus, id est alius presbyter, mittit nuntium, dicens: Venit ne tardaveris, ut quæ nobis die hesterna convenerant, pariter expleamus.","prev":{"citation":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 2.70.23-40","label":"2.70.23 to 2.70.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/2.70.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/2.70.23"},"next":{"citation":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 2.70.59-71","label":"2.70.59 to 2.70.71","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/2.70.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/2.70.59"},"credit":{"text":"Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}