{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 20","citation":"Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 20","ref":"20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/20.md","author":{"name":"Gregory of Tours","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours"},"work":{"title":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":193,"text":"X IX. Erat enim tunc et leatus Gregorius apud urbem Lingonicam, magnus Dei sacerdos, signis et virtutibus clarus b. Sed quia hujus pontificis meminimus, gratum arbitratus sum, ut situm loci Divionensis, in quo maxime erat assiduus, huic inseram lectioni. Est antem castrum firmissimis muris, in media planitie et salis jocunda compositum, terras valde fertiles habens atque fecundas e, ila ut arvis semel scissis vomere, semina jaciautur, et magna fructuum opulentia subsequatur, A Meridie habet Oscaram fluvium, piscibus valde prædivitem; ab Aquilone vero alius fluviolus venit, qui per portam ingredicns ac sub pontem decurrens, per aliam rursus portam egreditur, totum munitionis locum placida unda circumfluens: ante portam autem molendinas mira velocitate divertit. Quatuor por tac a quntuor plagis mundi sunt positae: totumque aedificium triginta tres turres exornant: murus vero illius de quadris lapidibus usque in viginti pedes, desuper a minuto lapide aedificatus habetur, habens in altum pedes triginta, in latum pedes quindecim: quae cur civitas dicta non sit, ignoro e. Habet enim in eircuiul pretiosos fontes: a parte autem Occidentis, montes sunt uberrimi, vineisque repleti, quia tam nobile incolis Falernum porrigunt, ut respuam Cabillonum f: nam veteres ferunt ab Aureliano hoc imperatore fuisse aedificatum.","prev":{"citation":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 19.32","label":"Book 1, Prologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/19.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/19.32"},"next":{"citation":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 21","label":"Book 1, Prologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/21"},"credit":{"text":"Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}