{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 21-2","citation":"Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 21-2","ref":"21-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/21-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/21-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/21-2.md","author":{"name":"Gregory of Tours","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours"},"work":{"title":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"XXXIX. In monasterio vero Pictavensi, insidiante diabolo in corde Chrodieldis, quae se Chariberti quondam regis filiam asserebat, orto scandalo, ipsa quoque quasi de parentibus confisa regibus, exactis sacramenLis a sanctimonialibus, ut injectis in abbatissam Leuboveram criminibus, ea monasterio dejecta, Ipsam substituerunt principalem. Egressaque est cum quadraginta aut eo amplius puellis, et consobrina sua Basina (ilia Chilperici, dicens: Quia vado ad parentes meos reges, ut eis contumeliam nostram innotescere valeam: quia non ut filiæ regum, sed ut nalarum ancillarum genitæ in hoc loco humiliamur. Infelix ac facilis non recordans, in qua se humilitate beata Radegundis, quae hoc instituit monasterium, exhibebat. Egressa ergo ab eo Turonis advenit, dataque nobis salutatione, ait: Deprecor, sancte sacerdos, ut has puellas, quæ in magnam humilitateru ab abbatissa Pictavensi redactae sunt, custodire digneris, ac cibum praebere, donec ego eam ad reges parentes nostros, exponamque eis quae patimur, et revertar. Quibus ego aio: Si abbatissa deliquit, aut canonicam regulam in aliquo praetermisit, accedamus ad fratrem nostrum Maroveum episcopum, et conjuncti arguamus eam: emendatisque negotiis restituamini in monasterium vestrum, ne dispergatur luxuria, quod sancta Radegundis jejuniis et orationibus crebris, eleemosynisque frequentibus aggregavit. Et illa respondit: Nequaquam, sed ad reges ibimus. Et ego: Quare rationi a resistitis? ob quam rem sacerdotale monitum non auditis? Vereor ne conjuncti sacerdotes Ecclesiarum vos a communione removeant. Sic enim et ab antecessoribus in epistola quam ad beatam Radegundew in initio hujus congregationis scripseruut, babetur insertum: cujus exemplaria huic lectioni. iuserere placuit.","prev":{"citation":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 20-2","label":"Book 1, Book 9, Exemplar Pactionis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/20-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/20-2"},"next":{"citation":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 1.1-4-13","label":"1.1 to 1.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/1.1-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/1.1-4"},"credit":{"text":"Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}