{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 25.86-108","citation":"Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 25.86-108","ref":"25.86","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/25.86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/25.86","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/25.86.md","author":{"name":"Gregory of Tours","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours"},"work":{"title":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"qui impleto vitae cursu migravit a saeculo. Nata est enim ab hoc concubitu « Alia, quae in religione permansit. Ipse quoque sacerdos cum conjuge et filia in crypta Cantobennensi f, juxta aggerem publicum est sepultus. In cujus loco Legonus It. episcopus subrogatur.: XL. Quo defuncto, sanctus Hillidius successit, vir eximiae sanctitatis ac praeclarae virtutis, qui in tanta sanctitate emicuit, ut fama ejus etiam extraneos 31 fines adiret: unde factum est, ut i imperatoris Treverici filiam expetitus a spiritu immundo curaret, quod in libro ilio, quem de ejus Vita conscripsimus, memoravimus. Fuit autem, ut fama refert, valde se. nex et plenus dierum, plenusque bonis operibus, qui felici consummatione, vitæ hujus perfunctus tramite, migravit ad Christum, sepultusque in crypta, suburbano I civil.atis illius. Habuit autem et archidiaconum, nomine et merito Justum k, qui et cursum vitæ bonis consummans operibus, magistri tumulo sociatur. Jam vero post transitum beati Hillidii confessoris, ad gloriosum ejus sepulcrum tantae virtutes apparent, ut nee scribi integre queant, nec memoria retineri. Huic sanctus Nepotianus successit. XLI. Igitur apud Arvernos sanctus Nepotianus qunrtus1 habebatur episcopus. A Treveris vero legati in Hispaniam mittebantur: ex quibus Artemius quidam, admirabilis sapientiae atque pulchritudinis, et prima aetate florens, vi febrium est correptas. Prae. cedentibus vero aliis, hic apud Arvernos aigrotus re. linquitur. Nam eo tempore apud Treveros sponsali erat vinculo nexus. A sancto autem Nepotiano visitatus, atque oleo sancto perunctus, tribuente Domino redditur sanitati. Qui cum ab eodem sancio verbum prædicationis accepisset, oblitus tam sponsam terresam, quam facultates proprias, sanctæ copulatur Ecclesiae, factusque clericus in tanta praelatus est sanctitate, ut beato Nepotiano successor existeret ad regendas gregis Dominici caulas a. XLII. Per idem tempus Injuriosus quidam de se. natoribus Arvernis, cum magnis opibus similem sibi in conjugio puellam expetiit, datoque arrabone, diem constituit nuptiarum.","prev":{"citation":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 25.62-85","label":"25.62 to 25.85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/25.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/25.62"},"next":{"citation":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 25.109-129","label":"25.109 to 25.129","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/25.109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/25.109"},"credit":{"text":"Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}