{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 3","citation":"Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/3.md","author":{"name":"Gregory of Tours","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours"},"work":{"title":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"II. Licinio e autem urbis Turonicae defuncto epi-. scopo, Dinifius cathedram pontificalemascendit. Apud* Arvernis vero post obitum beati Aprunculi f. sanctus., Eufrasius duodecimus episcopus habebatur. Hic quatuor annos post Chlodovechi obitum vixit, vicesimo quinto episcopatus sui anno transiens. Cumque populus sanctum Quintianum, qui de Rutheno ejectus fuerat, elegisset, Alchima et Placidina \", uxor sororque Apollinaris, ad sanctum Quintianum venientes, dicunt: Sufficiat, domine sancte, senectuti tuae, quod es episcopus ordinatus. Permittat, inquiunt, pietas tua servo tuo Apollinari locum hujus honoris adipisci. Ille vero cum ad hunc apicem ascenderit, sicut tibi placitum fuerit, obsequetur: tu quoque imperabis, et ille tuae parebit in omnibus jussioni: tantum ut humili suggestioni nostrae aurem tuae benignitatis accommodes. Quibus ille: Quid cgo, inquit, praestabo, cujus potestati nihil est subditum? Sufficit enim ut orationi vacans quotidianum mibi victum præstet Ecclesia. Illæ autem haec audientes, Apollinarem ad regem dirigunt. Qui abiens, oblatis multis muneribus, in episcopatu successit: quo quatuor abutens mensibus, migravit a sæculo. Cum autem hæc Theuderico nuntiata fuissent, jussit inibi sanctum Quintianum eonstitui, et omnem ei potestatem tradi Ecclesiae, dicens: Hic ob nostri amoris zelum ab urbe sua ejectus est. Et statim directi nuntii, convocatis pontificibus et populo, eum in cathedram Arvernae Ecclesiae locaverunt, qui quartus decimus illi Ecclesiae praepositus est. Reliqua vero quae gessit, tam virtutes quam tempus migrationis ejus, scripta sunt in libro quem de ejus Vita composuimus.","prev":{"citation":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 2","label":"Book 1, Prologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/2"},"next":{"citation":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4","label":"Book 1, Prologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4"},"credit":{"text":"Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}