{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.45","citation":"Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.45","ref":"4.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.45.md","author":{"name":"Gregory of Tours","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours"},"work":{"title":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":174,"text":"XLVII [Al. XLI]. De Andarchii vero interitu locuturus, prius genus ordiri placet, et patriam. Hie igitur, ut asserunt i, Felicis senatoris servus fuit, qni ad obsequium domini deputatus, ad studia litterarum cum eo positus, bene institutus emicuit. Nam de operibus Virgilii, legis Theodosianæ libris, arteque calculi adplene eruditus est. Hac igitur scientia tumens, despicere dominos coepit: et se patrocinio Lupi ducis i, cum ad urbem Massiliensem ex jussu regis Sigiberti accederet, commendavit. De qua regressus, hunc secum abire praecepit, insinuavitque eum diligenter Sigiberto regi, atque ad serviendum tradidit: quem ille per loca diversa dirigens, locum præbuit militandi. Ex hoc quasi Honoratus habitas, Arvernum venit: ibiquc cum Urso cive urbis ejus amicitias illigat. Interim, ut erat acris ingenii, filiam ejus desponsare desiderans, loricam, ut ferunt, in libellari quo chartae abdi solitae sunt, recondit, dicens mulieri, conjugi utique Ursi: quia multitudinem aureorum meorum amplius quam sexdecim millia in hoc libellari reconditam tibi commendo, quod tuum esse poterit, si mihi Gliam tuam praestiteris desponsari. Sed.... Quid non mortalia pectora cogis, Auri sacra fames? (Virg. Æneid. lib. III.)","prev":{"citation":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.44","label":"Book 1, Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.44"},"next":{"citation":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.46","label":"Book 1, Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.46"},"credit":{"text":"Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}