{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.51","citation":"Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.51","ref":"4.51","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.51","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.51.md","author":{"name":"Gregory of Tours","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours"},"work":{"title":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":379,"text":"LII [AI. XLVI]. In eo aono fulgor per cœlum discurrisse visus est b, sicut quondam ante mortem Chlothacharii factum vidimus. Sigibertus vero obtentis civitatibus illis, quae citra Parisios sant posltæ, usque Rothomagensem urbem accessit, volens easdem urbes hostibus cedere. Quod ne faceret, a suis prohibitus est. Regressus inde, Parisios est illgressas: ibique ad eum Brunichildis cum filiis venit. Tunc Franci, qui quondam ad Childebertum aspexerant seniorem, ad Sigibertum legationem mittunt, ut ad eos veniens, derelicto Chilperico, super seipsum regem stabilirent. Ille vero hæc audiens, misit qui fratrem suum in supra memorata civitate obst-.derent, ipse illuc properare deliberans. Cui sanctus Germanus episcopus dixit: Si abieris, et fratrem tuum interficere nolueris, vivus et victor redibis: sin autem aliud cogitaveris, monens. Sic enim Dominus per Salomonem dixit: Foveam quam fratri tuo parabis, in eam corrues (Prov. XXVI, 27). Quod ille, peccatis facientibus, audire neglexit. Venieute autem illo ad villam, cui nomen est Victonacum d, collectus est ad eum omnis exercitus, impositumque super clypeo sibi regem statuunt. Tunc duo pueri cum cultris validis, quos vulgo scramasaxosc vocant, infectis veneno, maleficati a Fredegunde regina cum aliam causam se gerere simularent, utraque elatera feriunt. At ile vociferans, atque corruens, non post multo spatio emisit spiritum: ibique et Charegisilus cubicularius ejus corruit; ibi et Sigiia, qui quondam ex Gotthia venerat, multum laceratus est, et postea ab Chilperico rege comprehensus, incensis cum cauteriis candentibus omnibus juncturis, ac membratim separatus g, crudeliter vitam finivit. Fuit autem Charegisilus ille tam levis opere, quam gravis cupiditate; de minimis consurgens, magnus per adulationes cum rege effectus est; compentor rerum alienarum, testamentorumque effractor; cui talis fuit vitæ exitus, ut non mereretur voluntatem propriam morte imminente complere, qui aliorum voluntates saepe destruxerat. Chiipericus autem in ancipiti casu defixus, in dubium habebat, an evaderet, an periret, donec ad eum missi veniunt de fratris obitu nuntiantes. Tunc egressus a Tornaco cum uxore et filiis, eum vestitum apud Lambros vicam sepelivit. Unae postea Suessionas in basilica sancti Medardi, quam ipse ædificaverat, translatus, sccus Chlothacharium patrem suum sepu!tus est. Obiit autem quarto decimo regni sui anno, relate quadragenaria. A transitu crgo Theudeberti senioris usque ad exitum Sigiberti, supputan\" tur anni viginti novem i. Inter exitum vero Sigiberti et nepotis sui Theodoberti, fuerc dies decem et octo. Mortuo autem SIgiberto, regnavit Childebertus filius ejus pro eo,","prev":{"citation":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.50","label":"Book 1, Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.50"},"next":{"citation":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.52","label":"Book 1, Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/4.52"},"credit":{"text":"Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}