{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.47.52-71","citation":"Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.47.52-71","ref":"5.47.52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.47.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.47.52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.47.52.md","author":{"name":"Gregory of Tours","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours"},"work":{"title":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Nemo cnim promittit, nisi quod suae dominationi subsistit; et nemo mittit, nisi infcriorem se, sicut ipse ait in Evangelio: Nisi ego abie. ro, Paracletus ille MOM venict; si autem abiero, mittam illum ad vos (Joan. XVI, 7) Ad haec ego respondi: 'Bene Filius ante passionem ait, quia nisi ille ad Patrem victor remeaverit, ac proprio sanguinc redempto mundo, dignum Deo ex homine praepararet habitaculum, non potest sanctus Spiritus, idem Deus, in pectore fanatico et originalis criminis labe infecto descendere. Spiritus enim sanctus, ait Salomon, effugiet fictum (Sop. I, 5). Tu autem si spem aliquam resurrectionis habes, noli loqui adversus Spiritum sanctum, quia, juxta sententiam Domini, In Spiritu aancto blasphemanti non remittetur, neque in hoc aæculo, neque in futuro (Matth, XII, 32). Et ille: Deus est qui milit, non est Deus qui mittilur. Ad haec ceo interrogo, si crederet doctrinam Petri Paulique aposlolorum. Respondente autem eo:Credo, adjeci: Cum argueret Petrus apostolus Ananiam pro fraude tundi, vide quid dicat: Quid tibi visum eat mentiri Spiritui sancto? Non ea enim mentitus hominibus, sed Deo (Act. v, 3, 4). Et Paulus, cum gratiarum spiritualium distingueret gradus: Hæc omnia, inquit, operatur unus atque idem Spiritus, dividen. unicuique prout vult ( I Cor, XII, 11 ). Qui enim quod voluerit facit, in nullius redigitur potestatem. Nam vos, ut superius dixi, nihil recte de'Trinitate sancta sentitis, et quam iniqua sit hujus sectæ perversitas, ipsius auctoris vestri, id est Arii, expressit intentus. Ad haec ille respondit: Legem quam non colis, biasphemarc noli; nos vc;ro quæ creditis, etsi non credimus, non tamen blasphemamus, quia non deputatur crimini, si ct illa ct illa colantur. Sic enim vulgalo sermone dicimus: Non esse noxium si inter gentilium aras et Dei ecclesiam quis transiens, utraque veneretur e.","prev":{"citation":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.47.26-51","label":"5.47.26 to 5.47.51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.47.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.47.26"},"next":{"citation":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 5.47.72-82","label":"5.47.72 to 5.47.82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.47.72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/5.47.72"},"credit":{"text":"Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}