{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.22","citation":"Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.22","ref":"6.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.22.md","author":{"name":"Gregory of Tours","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours"},"work":{"title":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"XXII. Rei a igitur Chilpericus pervasis civitatibus fratris sui, novos comites ordinat, et cuncta jubet sibi urbium tributa deferri: quod ita impletum fuisse cognovimus. His diebus apprehensi sunt duo homines a Nonnichio b Lemovicinæ urbis comite, deferentes ex nomine Charterii Petrogoricae urbis episcopi litteras, quae multa improperia loquebantur in regem: in quibus inter reliqua erat insertum, quasi quereretur sacerdos se a paradiso ad inferos descendisse; scilicet quod a regno Guntchramni in Chilperici fuerit ditiones cOnJwulatus. Uas liueras cum.his hominibus jam dictus comes sub ardua custodia regi direxit. Rex vero patienter propter episcopum mittit, qui eum suo conspectui praesentarent, discussurus utique si vera essent quae ei opponebantur, an non. Adveniente vero episcopo, rex homines illos cum litteris repraesentat; interrogat sacerdotem, si ab eo directae fuerint. Negat ille a se directas. Interrogantur vero homines a quo eas acceperint. Frontunium diaconum proferunt. Interrogatur sacerdos de dlacono. Respondit sibi eum esse præcipuum inimicum, nec dulJitari debere ipsius esse nequiHas, qui contra eum saepius causas commovisset iniquas. Adducitur diaconus siue mora; interrogatur a rege, confitetur super episcopum, dicens: Ego hanc epistolam episcopo jubente dictavi d. Proclamante vero episcopo, et dicente quod sæpius hic ingenia e quaereret, qualiler eunt ab episcopatu deticeret, rex misericordia motus, commendans Deo causam suam, cessit utrisque, deprecans clementer episcopum pro diacono, et supplicans ut pro se sacerdos araret: et sic cum honore urbi remissus est. ost duos vero nenses Nonnichius comes, qui hoc scandalum seminaverat, sanguine percussus interiit; resque ejus, quia absque liberis erat, diversis a rege concessæ suut.","prev":{"citation":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.21","label":"Book 1, Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.21"},"next":{"citation":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.23-2","label":"Book 1, Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.23-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.23-2"},"credit":{"text":"Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}