{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.43","citation":"Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.43","ref":"6.43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.43.md","author":{"name":"Gregory of Tours","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours"},"work":{"title":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"XLIII. In Gallicia quoque novae res actae sunt. quae desuperius memorabuntur. Igitur cum HermeuegHdus, sicut supra diximus a, patri infensus esset, et icivitate Quadam Hispaniae cum conjuge resideret, solatio fretus imperatoris, atque Mironis 0 Gal-] liciensis regis, patrem iniit ad se cum exercitu venire cognovit, consiliumque qualiter venientem aut repelleret, aut necaret: oesciens miser judicium sibi imnnnere divinum, qui contra genitorem, quamlibet hæreticum, talia cogitaret, Habito ergo traclatu, de multis virorum millibus trecentos viros elegit armatos, et infra castrum Osser f, in cujus ecclesia fontes divinitus complentur, includit: ut scilicet primo impetu ab his pater territus ac lassalus, facilius ab inferiori manu, quae erat plurima, vinceretur. Denique his dolis Leuvichildus rex cognitis, cogitatione maxima fatigatur. Si, inquit, illuc cum omni exercitu abiero, conglobatus in unum exercitus adversariorum jaculis crudelissime sauciatur. Si vero cum paucis vadam, virorum fortium manum nequeo superare; tamen cam omnibus ibo 8. Et accedens ad locum viros protrivit, castrumque combussit, sicut jam superius memoratum est. Patrata quoque victoria, cognovit Mironem regem contra se cum exercitu residere Quo circumdato, sacramenta exigit sibi in posterum fore fidelem. Et sic datis sibi invicem muneribus, unusquisque ad propria est regressus. Sed Miro postquam in patriam rediit, non multos post dies conversus ad lectulum, obiit: infirmatus enim ab aquis Hispaniae fuerat malis, aeribusque incommodis. Quo defuncto, filius ejus Eurichus Leuvichildi regis amicitias expetit; datoque, ut pater fecerat, sacramento, regnum Gall ciense suscepit. Hoc vero anno cognatus ejus Audica b, qui sororem illius desponsatam habebat, cum exercitu venit, apprehensumque clericum i tacit, ac diaconatus sive presbyterii ei imponi honorem jubet: ipse vero accepta soceri sui uxore j, Galliciense regnum obtinuit. Leuvichildus vero filium Ruum Hermeuegildum cepit, et secum usque Toletum adduxit, condemnans eum exsilio; uxorem tamen ejus a Graecis eripere non potuit.","prev":{"citation":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.42","label":"Book 1, Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.42"},"next":{"citation":"Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 6.44","label":"Book 1, Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/historiae-ecclesiasticae-francorum-libri-decem/6.44"},"credit":{"text":"Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0143/stoa001/stoa0143.stoa001.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}