{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libri Miraculorum 100.1-21","citation":"Gregory of Tours, Libri Miraculorum 100.1-21","ref":"100.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/100.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/100.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/100.1.md","author":{"name":"Gregory of Tours","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours"},"work":{"title":"Libri Miraculorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Benignus autem domin ei nominis testis, apud Divionense castrum martyrio consummatus est (An. 178, i Nov.). Et quia in magno sarcophago post nartyrium conditus fuit, putabant nostri temporis homines, et præsen t:m beatus Gregorius episcopus I, ibi aliquem positum fuisse gentilem. Nam rustici vota inibi dissolvebant, et quae petebant velociter impetrabant. Ad hoc ergo Beati sepulcrum quidam, dum exinde multa beneficia perciperet, cereum detulit; quo accenso, domum rediit. Puerulus enim parvulus hæc observans, illo abeunte, descendit ad tumulum, ut ardentem cereum exstingueret et auferret. Quo de. scendente, ecceserpens miræ magnitudinisdealiaparle veniens, cereum circumcingit. Puer autem timens sursum rediit, et bis aut tertio cereum auferre tentans, obsistente angue non potuit. Talia et his similia beato pontifici nuntiata, nullo modo credebat, sed magis ne ibidem adorarent fortiter testabatur. Tandem aliquando Dei Martyr beato se confessori revelat, et dicit: Quid, inquit, agis? non solum quod tu despicis, vemm etiam honorantes me spernis. Ne facias, quaeso, sed tegmen super ute velocius praepara. De qua ille visione concussus beatum sepulcrum adit, ibique diutissime pro ignorantia cum fletu veniam deprecatur. Et quia crypta illa quae ab antiquis inibi transvoluta fuerat dnuta erat, rursum eam beatus pontifex reaedificavit, eeganti transvolvens opere. Sed sanctum sepulcrum, nescio qua causa facicnte, foris evenit. Quod ille intus transferre cupiens, convocavit ad hoc opus et obsequium abbates atque alios religiosos viros; in quo conventu grande miraculum bealus Martyr et populis et suo praestitit confessori. Erat quippe validum, ut supra diximus, illud sarcophagum, ut tale in isto tempore nec tria paria boum trahere possint. Cumque diutissime morarentur, nec invenirent qualiter ipsum intus inferrent, sanctus Gregorius illuminatis cereis cum grandi psallentio apprehensum a capite Marlyrii sarcophagum, et duo presbyteri ad pedes, moventes illud, in cryptam babilissime detulerunt, et ubi ipsis fuit placitum composuerunt: quod non minimum populis spectaculum fuit.","prev":{"citation":"Libri Miraculorum 50","label":"Book 1, Chapter 50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/50"},"next":{"citation":"Libri Miraculorum 100.22-39","label":"100.22 to 100.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/100.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/100.22"},"credit":{"text":"Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}