{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libri Miraculorum 103.1-12","citation":"Gregory of Tours, Libri Miraculorum 103.1-12","ref":"103.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/103.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/103.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/103.1.md","author":{"name":"Gregory of Tours","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours"},"work":{"title":"Libri Miraculorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Apud Constantinopolim vero magno cultu Polioctus martyr colitur (An. 250, aut 252, 13 Feb.), pro eo praecipue quod cum magnis virtutibus polleat, in perjuris tamen præsens ultor existit c. Nam quicunque, ut assolet, occultum scelus admiserit, et data suspicione ad hoc perductus fuerit templum, ant statim quod admisit virtute Martyris perterritus confitetur, aut si perjuraverit, protinus ultione divina pereeHitur. Hujus basilicae cameram Juliana quaedam urbis illius matrona auro purissimo texit hoc modo. Cum ad imperatorem Justinianum fama facultatis ejus multis narrantibus pervenisset, ad occursum illius properare celerius non tardavit, dicens: Latere te non puto, o venerabilis mater, qualiter a specie auri thesauri publici sint exhausti, dum vos quietos esse volurous, dum patrias derensare studemus, dum gentes nobis placamus, dum solatia diversorum dando conquirimus. Ergo quia tibi potentia Majestatis divinæ multum contulit auri, quaeso ut nobis manum porrigas, atque aliquid pecuniæ commodes, ut scilicet cum tributorum publicorum fuerit summa delata, illico tibi quae commodaveris reformentur, ac in posterum, laudis tuae titulo praecurrente, canatur urbem Constantinopolita- nam a Jumana matrona fuisse pecuniis sublevatam. At illa intelligens imperatoris ingenium, sapienter obtegit quae Deo devoverat, dicens: Parvitas redituum meorum tam de tributis, quam quod de fructibus speratur, per ipsas adbuc residet domos; si ergo gloria vestra recipiendi spatium tribuerit, cum collectum fuerit, conspectui vestro repraesentabitur. Cumque oculis propriis cuncta contemplati fueritis, quæ placuerint et relinquetis, et auferetis. Erit mihi ratum quod voluntas cordis vestri censuerit. His ita delusus imperator verbis, ad palatium gaudens rediit, putans se hanc pecuniam jam in thesauris pnblicis retinere. At illa vocatis artiOcibus, quantum reperire auri in promptuariis potuit, tradidit occulte, dicens: Ite, et factis juxta mensuram tignorum tabulis, beati ex hoc Poliocti martyris cameram exornate, ne haec avari imperatoris manus attingat.","prev":{"citation":"Libri Miraculorum 102","label":"Book 1, Chapter 102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/102"},"next":{"citation":"Libri Miraculorum 103.13-26","label":"103.13 to 103.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/103.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/103.13"},"credit":{"text":"Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}