{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libri Miraculorum 11.1","citation":"Gregory of Tours, Libri Miraculorum 11.1","ref":"11.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/11.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/11.1.md","author":{"name":"Gregory of Tours","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours"},"work":{"title":"Libri Miraculorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Monasterium est valde magnum in Hierusalem, non modicam habens congregationem, in quo non solum devotio populi saepe plurima confer t, verum eliam imperatoris jussu ibi non minima largiuntur. Accidit autem quodam tempore ut prae penuria egestatis valde eis victus necessaria defecissent. Congregatio enim garrula monachorum, cum una atque alia die refectionis alimoniam non caperent, vociferantur ad abbatem, dicentes: Largire cibos, aut permitte disceoere unumquemque io locum quo vitam propagare possit, alioqui nec te consulto abscedimus, ne pereamus fame. Hæc iis dicem ibus ait abbas: Oremus, fratres dilectissimi, et Dominus ministrabit nobis cibos; nec enim potest fieri ut liciat triticum in ejus monasterio quæ frugem vite ex ute<o pereunti intulit mundo. Quibus vigilantibus nocte tota, ac psallentibus, mane orto ila reperiunt cuncta horreorum habitacula repleta tritico, ut vix vel I escrari ostium posset. Accepto autem cibo, gratias egerunt Deo. Post multos vero annos iterum deficiente cibo, clamaverunt monachi ad abbatem, qui ait: Vigilemus ac deprecemur Dominum, et forsitan transmitteredignabitur alimenta. Denique prosternuntur ad pavimentumtempli: Vigilantes iianue noctem in psalmis hymnisque et canticis spiritalibus perduxerunt. Cumque se post matutinos somno dedissent, venit.angelus Domini, etposuit super altare multitudinem innumeram auri. Erantenim ostia ædis obserata. Exsurgente autem mane abbate cnm monachis ad celebrandum cursum, viderunt multitudinem auri super altare. Et ait abbas custodi ædis*. Quis præfectorum nuc Ingressus est, qui naec detunt? Respondit: Post egressum vestrum nullu* hic hominum accessum habuit, sed ostii clavem munitam retinui, et mecum habui, donec surgeres ad commovendum signum 8. Tunc stupens abbas cum monachis, munus cœleste intellexit: gratiasque Deo agens collegit, comparatisque victui necessariis, plebeln creditam affluenter refecit. Nec mirum si beata Virgo sine labore suis profulit victum, quae sine coitu viri concipiens, virgo permansit et post partum.","prev":{"citation":"Libri Miraculorum 10","label":"Book 1, Chapter 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/10"},"next":{"citation":"Libri Miraculorum 11.2","label":"Book 1, Chapter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/11.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/11.2"},"credit":{"text":"Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}