{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libri Miraculorum 17-2","citation":"Gregory of Tours, Libri Miraculorum 17-2","ref":"17-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/17-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/17-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/17-2.md","author":{"name":"Gregory of Tours","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours"},"work":{"title":"Libri Miraculorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Fuit etiam quidam diaconus qui, rciictam ecclesiam b, fisco se publico junxit, acceptaque a patronis potestate, tanta perpetrabat scelera, ut vix posset a vicinis circumpositis sustineri. Accidit antem quadam vice ut saltus montenses, ubi ad æstivandum oves abierant, circumiret, atque pascuaria quae fisco debebantur inquireret. Cumque diversos spoliaret injuste, conspicit eminus greges qui tunc sub nomine Martyris tuebantur, ad quos levi cursu evolaos, tanquam lupus rapax diripit arietes. Conturbati atque exterriti pastores ovium, dicunt ei: Ne, quaesumus, contingas hos arietes, quia beati martyris Juliani dominio subjugati sunt. Quibus ille hæc irridens respondisse fertur: Putasne quia Julianus comedit arietes? Dehinc ipsis verberibus affectis, quæ voluit abstulit: ignorans miser quod qui de domibus sanctorum aliquid aufert, ipsis sanctis injuriam facit, ipso sic Domino protestante: Qui vos spernit me spernit (Luc. x, 16); et, Qui recipit justum, mercedem justi accipiet (Mattli. x, 41). Contigit autem ut post dies multos, non religione, sed casu conferente, ad vicum Brivatensem properaret, projectusque humo ante sepulcrum, mox a febre corripitur, et tanta vi caloris opprimitur, ut neque consurgere, neque puerum evocare posset. Famuli vero cum vidissent eum extra solitum plus occumbere accedentes: Quid tu, inquiunt, in tanta diuturnilate deprimeris? non enim tibi tam longus mos erat orandi, aut devotio a. Ferebant autem de co, quod quandoquidem in ecclesia fuisset ingressus, parumper immurmurans, nec fAl., ac] capUe inclinato, regrediebatur. Tunc interpellantibus pueris, cum responsum reddere non valeret, ablatus manibus e loco, in cellam quæ erat proxima lectulo collocatur. Igitur invalescente febre, proclamat se miser incendi per Martyrem; et quod primo siluerat, admotis animae judicii facibus, crimina confitetur, Jactarique super se aquam, voce qua poterat, deprecabatur. Delatis quoque cum vasculo lymphis, et in eum saepe dejectis, tanquam de fornace ita fumus egrediebatur e corpore. Interea miseri artus, ceu combusti, in nigredinem convertuntur, unde tantus procedebat fetor, ut vix de astantibus possent aliqui tolerare. Innuens enim dehinc manu, indicat se esse leviorem; mox illis recedentibus, Lic spiritum exhalavit. De quo haud dubium est qualem illic tencat locum, qui hinc cum tali discessit judicio.","prev":{"citation":"Libri Miraculorum 16-2","label":"Book 2, Chapter 16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/16-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/16-2"},"next":{"citation":"Libri Miraculorum 150","label":"Book 2, De eo qui caballum in vigilia Sancti e furatus eat","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/150"},"credit":{"text":"Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}