{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libri Miraculorum 2-2","citation":"Gregory of Tours, Libri Miraculorum 2-2","ref":"2-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/2-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/2-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/2-2.md","author":{"name":"Gregory of Tours","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours"},"work":{"title":"Libri Miraculorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum","urn":null},"verse":false,"words":389,"text":"Quodam autem tempore dum ad occursum beati antistitis usqueLugdunum processissem, libuit animo, non aliter nisi orationis causa, Viennam adire, et praecipue sepulcrum visitare Ferreoli martyris gloriosi (An. 304, 18 Sept.); insederat enim menti propter antiquam dilectionem eorum, me sic esse ejus alumnum ut Juliani. Deuiqua oratione facta, erigo oculorum aciem ad tribunal a, conspicioque in eo versiculos hoc modo conscriptos: Heroas Christi geminos haec continet aula: Julianum capite, corpore Ferreolum. Cumque haec legens, aedituum consulerem, cur haec scripta sic fnerint, respondit: Basilica sancti martyris Ferreoli super ipsum Rhodani littus ab antiquis fuerat collocata; denique cum impulsaDte violentia amnis porticus, quæ ab ea parte erat locata, corrueret, providus sacerdos, Mamertus nomine, qui tunc Viennensem regebat Ecclesiam, ruinam futuram praeveniens, aliam basilicam eleganti opere, et in ipsa mensura sagaci intentione construxit, illuc sancti [Al., sanctum] Martyris transferre cupiens corpus. Advenit autem ad hoc opus abbatum atque monachorum magnus numerus, vigilataque nocte, accepto sarcolo fodere coeperunt. Cumque in profundum descenderent, tria sepulcra reperiunt, ac confestim stupor mentes spectantium invadit: nec quisquam erat certus quisnam esset beati Martyris tumulus. Igitur cum starent omnes in hebetitate a mentis attoniti, inspirante, ut credo, Divinitate, unus ex circumstantibus, exclamat, dicens: Antiquitus referri solitum erat, et celebri per populos sermone vulgatum, caput Juliani martyris [Al., confessoris] in sepulcro retineri martyris Ferreoli. Si opertorio amoto unusquisque consideretur, potest quae sim membra Ferreoli martyris protinus inveniri. Haec audiens sacerdos, cunctos jubel in oratione prosterui: qua impleta, procedit ad tumulos, detectosque duos, singulos in iis quiescentes invenit viros. Cumque aperuisset et tertium, invenit In eo virum jacentem illaeso corpore, integro vestimento, qui deciso capite, caput amplexus aliud brachlo retinebat. Erat enim ac si nuper sepultus, neque pallore faciei demutatus, neque capillorum decisione turpatus, neque ulla putredine resolutus, sed ita integer et illæsus, ut putares eum adhuc sopore corporeo detineri. TuuM antistes gaudio magno repletus, ait: Hoc esse cadaver Ferreoli, hoc esse caput Juliani martyris dubium non habetur. Tunc cum magno psallentio, plaudente populo, in loco ubi nune adoratur, Domino annuente perducitur d. Hæc autem,t ad sepulcrum martyris ab ipso aedituo cognovi, fideliter retuli. Præbet tamen huic operi testimonium Sollius e noster, ipsi Mamerto scribens his verbis, I Tibi soli concessa est in partibus orbis Occidui, martyris Ferreoli solida translatio, adjecto nostri capite Juliani: unde pro compensatione deposcimus, ut nobis inde veniat pars patrocinii, quia vobis hinc rediit pars patroni. >","prev":{"citation":"Libri Miraculorum 1-3","label":"Book 2, Chapter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/1-3"},"next":{"citation":"Libri Miraculorum 3-2","label":"Book 2, Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/3-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/3-2"},"credit":{"text":"Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}