{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libri Miraculorum 32","citation":"Gregory of Tours, Libri Miraculorum 32","ref":"32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/32.md","author":{"name":"Gregory of Tours","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours"},"work":{"title":"Libri Miraculorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"Thomas apostolus (Post an. 66, 21 Dec.), secundum passionis ejus historiam, in India passus esse de(laratur. Cujus beatum corpus post mullum tempus assumptum in tivitale, quam Syri c Edissam vocant, translatum est, iUique sepultum. Ergo in loco regionis Indiæ, qua prins quievit, monasterium habetur, et templum miraE magnitudinis, diligenterque exornaluin atque compositum. In hac igitur aede magnum miraculum Deus ostendit. Lychnus etenim inibi positus, atque illuminatus, ante locum sepul-; turx ipsius perpetualiter die noctuque divino nutu resplendet, a nullo fomentum olei scirpique accipiens: neque vento exstinguitur, neque casu dilabitur, neque ardendo minuitur; habetque incrementum per apostoli virtutem, quod nescitur ab homine, cognitum tamen habetur divinæ potentiæ. Hoc Theodorus qui ad ipsum locum accessit, nobis exposuit. In supradicta igitur urbe, in qu \\ beatos artus diximus tumulatos, adveniente festivitate, Inagnus aggregatur populorum coelus, ac de diversis regionibus cum votis negotiisque venientibus e, vendendi comparandique per triginta dies sine ulla telonei exactione licentia datur. In his vero diebus qui in mense habentur quinto r, magna et inusitata populis præbentur beneficia. Non scandalum surgit in.plebe, non musca insidet mortificatæ carni, non latex deest sitienti. Nam cum ibi, reliquis diebus plusquam centenum pedum altitudine aqua hauriatur a puteis, tunc paululum si fodias, affatim lymphas exuberantes invenies, quod non ambigitur haec virtute beati apostoli impertiri. Decursis igitur festivitatis diobus, teloneum publicum I redditur, musca quae defuit adest, propinquitas aquae dehiscit. Dehinc emissa divinitus pluvia ita omne atrium templi a sordibus et diversis squaloribus qui per ipsa solemnia fatti sunt mundat, ut putes locum nec fuisse calcatum.","prev":{"citation":"Libri Miraculorum 31.3","label":"Book 1, Chapter 31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/31.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/31.3"},"next":{"citation":"Libri Miraculorum 33","label":"Book 1, Chapter 33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/33"},"credit":{"text":"Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}