{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libri Miraculorum 9","citation":"Gregory of Tours, Libri Miraculorum 9","ref":"9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/9.md","author":{"name":"Gregory of Tours","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours"},"work":{"title":"Libri Miraculorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Maria vero gloriosa genitrix Christi, ut ante partum, ita virgo creditur et post parium, quae, ut supra diximus (Cap. 4), angelicis choris canentibus, in paradisum, Domino præcedente, translata est. Cujus basilica ab imperatore Constantino admirabili opere fabricata rcnidel\": ad quam adductæ columnæ cum prae magnitudine levari non possent, eo quod esset circuitus earum sedecim pedum, ac diebus singulis casso labore fatigarentur, apparuit artifici sincla Virgo per visum, dicens: Noli moestus esse, ego enim tibi ostendam qualiter hæ queant elevari columnæ. Et ostendit ei quæ aptarentur machinae, qualiter suspenderentur trochleæ, atque funium extenderentur officia, illud addens: Conjunge tecum trc pueros de scholis, quorum hoc adjutorio possis explere. Quod cum ille evigilans quae præcenta rant coaptasset, vocatis tribus pueris ab scholis, ercxit summa velocitate columnas. Praestitum est puiis spectare miraculum admirandum, ut quod multitudo virorum fortium levare nequiverat, ires I pueruli absque virtute perfecti operis sublevarent. Hujus festivitas sacra mediante mense undecimo celebratur. Nam in oratorio Marciacensis domus Arverni territorii ejus reliquiæ continentur. Adveniente vero hac festivitate, ego ad celebrandas vigi- Has ad eum accessi. Cumque per ebscuram noctem properarem ad oratorium, suspicio a longe per fenestras ila immensam claritatem effulgere, ut putaretur ibi multitudo Iychnornm ac cereorum esse accensa. Credens igitur quod aliqui devotorum jam nos ad celebrandas vigilias praecessissent, accedo ad ostium: pulso, nec quemquam invenio, repertumque ostium clave munitum, cuncta silentio data,,deprehendo. Quid plura? transmittimus ad custodem, cui tunc erat obserandi cura, ut scilicet ostium clave exhibita reseraret. Dum autem ille venit, nos accendimus aforis cereum. Interea aperitur sponte et ostium: ingressisque nobis, credo a caligine peccatorum meorum, claritas quam admirabamur aforis, apparente cereo nostro, discessit; nihil tamen praeter virtutem gloriosae Virginis aliud penitus videre potuimus, unde claritas illa fuisset exorta.","prev":{"citation":"Libri Miraculorum 8","label":"Book 1, Chapter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/8"},"next":{"citation":"Libri Miraculorum 10","label":"Book 1, Chapter 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/libri-miraculorum/10"},"credit":{"text":"Gregory of Tours, Libri Miraculorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1198/tmp1198/tmp1198.tmp1198.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}