{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vitae Patrum 10.2","citation":"Gregory of Tours, Vitae Patrum 10.2","ref":"10.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/vitae-patrum/10.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/vitae-patrum/10.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/vitae-patrum/10.2.md","author":{"name":"Gregory of Tours","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours"},"work":{"title":"Vitae Patrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/vitae-patrum","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"I. Fuit igitur apud insulam Vindunittam ° urbis Namneticæ vir egregiæ sanctitatis, Friardus nomine, reclusus (An. 576, vel 577, 1 Aug.), de cujus vita parumper ad ædificationem Ecclesiæ dicere delectat animum, quia ignoro si ab aliquo sit scripta. Hic ab infantia sua semper Deo devotus fuit atque pudicus: factus autem vir, semper in Dei laudibus, semper in oratione, semper in vigiliis degebat: victus necessaria propriis manibus exigebat a terra; et si in opera inter reliquos properaret, nunquam ab oratione cessabat. Quod vicinis aut extraneis, ut mos rusticorum habet, ridiculum e'at. Quodam yero die. dum cum reliquis, in segetem culmis incisis, manipulos colligaret, examen miserabilium atque sævarum muscarum, quas vulgo vespas vocant, reperiunt; cumque acerrime messores, emissis aculeis, lacerarent, undique circumeuntes messem, locum illum in quo hae adunatæ erant transiliunt; atque irridendo beatum Friardum alloquuntur dolose, dlcentes: Veniat benedictus, veniet religiosus, qui orare non desinit, qui crucem auribus et oculis semper imponit, qui viis itineris sui salutaria vexilla præmittit: ipse metat super examen ipsa, eum sua oratione mitescat. Tunc quasi ad confusionem dominicae virtutis hæc verba suscipiens, provolutus terræ orationem fudit ad Dominum;et accedens, facIo desuper signo erucis, ait:Adjuloriun. nostrum in nomine Domini, qai fecit caelum et terram. Ad hanc ejus orationem confestim omnes vespae se infra antrum unde egressae fuerant abdiderunt. Ilia vero ad spectaculum omnium messem desuper illæsus ex.petiit. Quod non sine miraculo irridentibus fnil, eo quod Dominus in se sperantem ad confusionem corum SIC dignatus fuerit rolanrare. Denique post haec, cum in arborem pro quadam necessitate ascendisset, subito colliso sub pedibus ramo ruere cœpit, cadensque deorsum, persingulos uos percutiebat ramos, Christi beatissimum nomen invocabat, dicens: Christe omnipotens, salva mc. Cumque pervenisset ad terram, nihil est nocitus, sed aichat semper: Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cælum et terram.","prev":{"citation":"Vitae Patrum 10.1","label":"Chapter 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/vitae-patrum/10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/vitae-patrum/10.1"},"next":{"citation":"Vitae Patrum 10.3.1-17","label":"10.3.1 to 10.3.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/vitae-patrum/10.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/vitae-patrum/10.3.1"},"credit":{"text":"Gregory of Tours, Vitae Patrum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1203/tmp1203/tmp1203.tmp1203.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}