{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vitae Patrum 4.4","citation":"Gregory of Tours, Vitae Patrum 4.4","ref":"4.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/vitae-patrum/4.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/vitae-patrum/4.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/vitae-patrum/4.4.md","author":{"name":"Gregory of Tours","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours"},"work":{"title":"Vitae Patrum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/vitae-patrum","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"III. Post peractam igitur stragem cladis Arvernae, Hortensius, unus ex senatoribus, comitatum urbis illius agens, quemdam de parentibus Sancti, id est Honoratum nomine, in urbis platea nequiter retineri jussit. Quod celeriter beato Viro nuntiatum est. At ille per amicos suos coepit rogare, ut eum data audientia absolvi juberet. Quod ille nullatenus praestitit. Tunc beatus senex deferri se in plateam qua ille tenebatur jubet: allatus autem rogabat milites ut eum dimitterent. Illi vero timentes, obedire ausi non sunt Pontifici. Et Sacerdos: Ad domum, inquit, Horteosii me velociter deportate. Erat enin, senex valde, et propriis pedibus abire non poterat. Deferentes autem eum in domumHortensii ministri ejus, excutiens in eam pulverem calciamenti sui, ait: Maledicta sit domus haec, et maledicti habitatores ejus in sempiternum, fiatque deserta, et non sit qui inhabitet in ea. Et dixit omnis populus: Amen. Et adjecit: Quaeso, Domine, nunquam de hac generatione provehatur quisquam ad episcopale sacerdotiumh, qui episcopum non obaudit. Egresso autem ex ea Sacerdote, protinus omnes familiae, quae in domo itta erant, a febre corripiuntur, et parumper ingemiscentes spiritum exhalabant. Quod cum jam die tertia ageretur, videns Hortensius sibi nihil de suis servientibus reservari, timens lie etiam et ipse pariter interiret, ad sanctum Virum moestus ingreditur, projectusque ad pedes ejus cum lacrymis veniam rogat. Quam ille benignissime indulgens, benedktam aquam domui transmisit, illaque per parietes respersa, omnis aegritudo protinus est depulsa, magnaque ibi virtus apparuit; nam et qui incurrerant sanati sunt, et qui sani [ Al., sanati] erant ultra non incurrerunt.","prev":{"citation":"Vitae Patrum 4.3","label":"Chapter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/vitae-patrum/4.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/vitae-patrum/4.3"},"next":{"citation":"Vitae Patrum 4.5","label":"Chapter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-of-tours/vitae-patrum/4.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-of-tours/vitae-patrum/4.5"},"credit":{"text":"Gregory of Tours, Vitae Patrum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1203/tmp1203/tmp1203.tmp1203.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}