{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber Responsalis 1-72-49","citation":"Gregory the Great, Liber Responsalis 1-72-49","ref":"1-72","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-responsalis/1-72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/liber-responsalis/1-72","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-responsalis/1-72.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Liber Responsalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-responsalis","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Resp. Si bona suscipimus de manu Domini, male autem quare non sustieneamus? Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. Vers. In omnibus bis non peccavit Job labiis suis, neuqe stultum quid contra Deum locutus est. Resp. Antequam comedam suspiro, et tanquam inundiates aquæ sic rugitus meus, quia, timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit. Nonne dissimulavi, nonne silui, et jam quievi, venit dsuper me misericordia tua, Domine. Vers. Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat; æquitatum proponat contra me. Resp. Utinam appenderentur peccata meas quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera! Vers. Quasi arena maris hæc gravior appareret; unde et verba mea dolore sunt plena. Et calamitas. Resp. Quare detraxistis sermonibus veritatis? ad increpandum verba componitis, et subvertere nitimini amicum vestrum. Veruntamen quæ cogitastis explete. Vers. Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus. Verumtamen. Resp. Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est. Mamento mei, Domine, quia ventus est vita mea. Vers. Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fenum arui. Memento. Resp. Memento mei, Deus quia ventus est vita mea; nec aspiciat me visus hominis. Vers. De profundis clamavi ad te, Domine, Domine, exaudi vocem meam. Nec aspiciat. Resp. Paucitas dierum meorum finitur brevi. Dimitte me, Domine; sine, plangam paululum dolorem meum, amequam vadam ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine. Vers. Ecce in pulvere sedeo, et in pulvere dormio; et si mane me quæsieris, non subsistam. Antequam. Resp. Ne abscondas me, Domine, a facie tua. Manum tuam longe fac a me, et tormido tua non me terreat.","prev":{"citation":"Liber Responsalis 556","label":"Antiplionæ in eodem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-responsalis/556","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/liber-responsalis/556"},"next":{"citation":"Liber Responsalis 50-2-79","label":"50 to 79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-responsalis/50-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/liber-responsalis/50-2"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Liber Responsalis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1300/tmp1300/tmp1300.tmp1300.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}