{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber Responsalis 510","citation":"Gregory the Great, Liber Responsalis 510","ref":"510","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-responsalis/510","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/liber-responsalis/510","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-responsalis/510.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Liber Responsalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-responsalis","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"Antiph. O quam gloriosum est regnum, in quo cum Christo gaudent omnes sancti Amicti stolis albis, sequuntur Agnum quocunque ierit. Ant. In tabernaculis justorum vox lætitiæ Allel. Ant. Sanctorum sicut aquilæ juventus renovabitur.Florebunt sicut lilia in civitate Domini. Ant. Sanguis sanctorum martyrum pro Christo effusus est in terris, ideo adepti sunt præmia sempiterna. Ant. Istorum est enim regnum cœlorum, ut supra. Ant. Beati estis, sancti Dei omnes, perfrui qui meruistis consortes cœlestium virtutum, ut memores nostri intercedere dignemini pro nobis ad Dominum Deum nostrum.Ant. Gaudent in cœlis animæ sanctocum, qui Christi vestigia sunt secuti. Et quia pro ejus amore sanguinem suum fuderunt, ideoque cum Christo exsultant sine fine. Ant. O viri misericordiæ, quorum non acceperunt oblivionem justitiæ, et semen eorum et filii propter eos usque in æternum cum gloria permanent. Corpora eorum in pace sepulta, non derelinquentur virtutibus plena; vivunt nomina eorum in secula. Ant. O veneranda martyrum certamina, qui in suis corporibus pro Christo immania pertulerunt tormenta! Ideo percipere meruerunt immarcessibilem æternæ gloriæ coronam, allel. Ant. Justoum animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. In pace sunt ea quæ possident, allel. Ant. Beati eritis cum vos oderint homines; et cunt spreverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tanquam malum, propter Filium hominis. Gaudete et exsultate, ecce enim merces vestra multa est in cœlo. Ant. Sancti mei qui in isto sæculo certamen habuistis, mercedem laborum. ego reddam vobis. Ant. Sancti tui, Domine, florebunt sicut lilia, et sicut odor balsami erunt ante te, allel.","prev":{"citation":"Liber Responsalis 509","label":"Item Antiphonœ in matutinis Laudibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-responsalis/509","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/liber-responsalis/509"},"next":{"citation":"Liber Responsalis 511","label":"Antiphonæ et Responsoria in vigilia unius martyris,ad Vesperas","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/liber-responsalis/511","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/liber-responsalis/511"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Liber Responsalis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1300/tmp1300/tmp1300.tmp1300.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}