{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Registri Epistolarum 1.20-34","citation":"Gregory the Great, Registri Epistolarum 1.20-34","ref":"1.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/1.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/1.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/1.20.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Registri Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":192,"text":"Attestatur sanctus Augustinus, dicens: a In actione non amandus est honor in hac vita,sine [Lege sive] potentia, quoniam omnia vana suh sole; sed opus ipsum quod per eumdem honorcm vel poteMtiam fit, si recte atque utiliter fit, id est ut valeat ad eam salutem subditorum, quæ secundum Deum est... Propter quod ait Apostolus: Qui episcopatum desiderat, opus bonum desiderat.Exponere voluit quid sit episcopus [Forte episcopatus], quia nomen est operis, non honoris. Graecum est enim, et inde ductum vocabulum, quod ille qui præficitur eis quibus praeficitur superintendit, curam scilicet eorum gerens, episcopus [Forte episcopalus] quippe intentio est. Ergo episcopum, si velimus, Latine superintendere possumus dicere. Ut intelligat non se esse episcopum qui praeesse dixerit [Lege dilexcrit], non prodesse. Ita enim a studio cognoscendae veritatis nemo prohibetur quod ad laudabile pertinet otium; locus vero superior, sinc quo regi populus non potest, ctsi ita teneatur atque administretur ut decet, tamen indecenter appetitur. Quamobrem olium sanctum quaerit charitas; percipiendæ ac tuendæ vacandum est veritati. Si autem imponitur, suscipienda cst propter charitatis necessitatem. Sed nec sic commodo veritatis delectatio deserenda est, ne subtrahatur illa suavitas, et opprimatur ista nccessitas. » (Lib. VIII de Trinit., num. i.)","prev":{"citation":"Registri Epistolarum 1.1-2-19","label":"1.1 to 1.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/1.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/1.1-2"},"next":{"citation":"Registri Epistolarum 2-4","label":"Book 2, Librum Regulæ pastornlis laudat: objicit tamen non fore qui sacra mysteria cele…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/2-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/2-4"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}