{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Registri Epistolarum 25.2-3","citation":"Gregory the Great, Registri Epistolarum 25.2-3","ref":"25.2-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/25.2-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/25.2-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/25.2-3.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Registri Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"Quod vero dulcedo tua in suis epistolis subjunxit importunam se mihi existere, quoadusque scribam mihi esse revelatum quia peccata tua dimissa sunt, rem difficilem etiam et inutilem postulasti: difficilem quidem, quia ego indignus sum cui revelatio fieri debeat; inutilem vero, quia secura de peccatis tuis fieri non debes, nisi cum jam in die vitae tuae ultimo plangere eadem peccata minime valebis. Quae dies quousque veniat, semper suspecta, semper tiepida mctuere culpas debes, atque eas quotidianis fletibus lavare. Certe Paulus apostolus jam ad tertium coelum ascenderat, in paradisum quoque ductus fuerat, arcana verba audierat, quae homini loqui non liceret (11 Cor. XII, 2, 5, 4), et tamen adhuc lrepidans, dicebat: Castigo corpus meum, et servituti subjicio, ne forte aliis prædicans, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 27). Adhuc timet qui jam ad cælum ducilur, et jarn timere non vultqui adhuc in terra conversatur? Perpende, dulcissima filia, quia mater negligentiae solet esse securitas. Habere ergo in hac vita non debes securitatem, per quam negligens reddaris. Scriptum est enim: Beatus vir qui semper est pavidus ( Prove XXVIII, 14). Et rursus scriptum est: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore ( Psal. II, 11). In pauco ergo nujus vitæ tempore mentem vestram necesse est ut tremor teneat, quatenus per securitatis gaudium sine fine postmodum exsultet. Omnipotens Deus sancti Spiritus sui gratia mentem vestram repleat, et post fletus, quos quolidie in oratione fundiLis, ad gaudia vos æterna perducat d. (Cr. Joan. Diac. I. IV, n. 60.)","prev":{"citation":"Registri Epistolarum 25.1-3","label":"Book 7, Letter 25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/25.1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/25.1-3"},"next":{"citation":"Registri Epistolarum 26.1-3","label":"Book 7, Letter 26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/26.1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/26.1-3"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}