{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Registri Epistolarum 27","citation":"Gregory the Great, Registri Epistolarum 27","ref":"27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/27.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Registri Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Gregorius Anastasio archiepiscopo a Corinthi. Judicia Dei quanto sunt investigabilia, tanto dcbent humanis sensibus esse metuenda; ut qu'a ca ratio mortalis comprehendere non valet, his se necesse est humilis cordis cervice substernat, quatenus quo eam regentis voluntas duxerit, illuc obedientibus mentis gressibus prosequatur. Ego autem considerans infirmitatem meam ad apostolicæ sedis culmen non posse pertingere, onus hoc malui declinare, ne in pastorali regimine imparis administrationis actione succumberem. Scd quia contraire non est Domini disponentis arbitrio, obedienter secutus sum quod misericors de me regentis manus voluit operari. Nam fraternitati vestra;, etsi præsens non eveniret occasio, necessario fuerat indicandum quod licet indignum me apostolicæ sedi Dommus praeesse dignatus est. Guni ego fieri hoc et causa posceret, et direcd a nobis præsentium lauris, id est c Buuifacii defensoris, evenisset occasio, curavilnus, non solum scriptis fraternitati vestræ, charitatis vota persolvere, sed etiam de ordinatione nostra, quod desiderabile vobis fuisse credirous, iudicare. Propterea charitas vestra reciprocis litteris nos dc unitate Ecclesii, et desiderabili nuntio salutis vestræ lætificet, quatenus absentia corporalis, quam nos locorum facit sustinere disjunctio, scriptorum sibi vicissitudine praesentetur. Adhortamur etiam ut quia memoratum superius praesentium portitorem pro necessariis quibusdam causis ad clementissimi principis vestigia destinavimus, et mutabilitas temporis multa solet impedimenta itineris gencrare, quidquid ei sive in terreni itineris provisionc, sive etiam in procuratione navigii necessarium fuerit, vestra sacerdotalis impendat affectio, ut destinatum iter celerius, Domino miseraute, valeat explicare. (Cr. Joan. Diac., I. I, c. 64.)","prev":{"citation":"Registri Epistolarum 26","label":"Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/26"},"next":{"citation":"Registri Epistolarum 28","label":"Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/28"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}