{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Registri Epistolarum 30.4","citation":"Gregory the Great, Registri Epistolarum 30.4","ref":"30.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/30.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/30.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/30.4.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Registri Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"Domnuln autem Alexandrum et domnum Theodo rum mea per vos peto vice salutari. Quod vero scribitis, ut excellentissimæ filiæ meæ domnæ Gurdiæ, et sanctissimæ filiae ejus domnæ a Theoctistæ, et magnificis earum hominibus domno Marino, et dono Chrislidoro scribere debeam, eosque aliquid de anima sua admonere, bene scit dulcissima vestra magnitudo quia hodie in Constantinopolitana civitate qui de Latino in Græcum i dictata bene transferant non sunt. Dum enim verba custodiunl, et sensus minime attendunt, nec verba intelligi faciunt, et sensus frangunt. Pro qua re prædictæ filiæ meae domn:e Gurdiae breviter scripsi, nam caetei is tacui. Duas autem camisias, et quatuor oraria vobis transmisi, quæ praedictis viris ex benedictione sancti Petri peto bumlliler oflerii. Præterea quidam monens unum mihi puerulum dimisit: de cujus anima cogitans, eum dulcedini vestrae transmisi, ut in ejus vivat in hac terra servitio per quem ad libertatem coeli valeat pervenire. Dilectissimum autem filium meum Anatolium diaconum, quem ad facienda responsa Ecclesiæ in urbem regiam trani- I misi, peto ut frequenter dulcissima vestra charitas visitet, ut post labores quos in causis sæcularibus patitur, in verbo Dei vobiscum requiem inveniat, et quasi quodam candido linteo ejusdem laboris terrcni sudorem detergat. Quem personis omnibus quae vobis notae sunt commendate, quamvis scio quia si perfecte cognoscitur, commendatione non eget. Voa autem quantum sanctum Petrum apostolum, quantum me diligitis, in ipso monstrate. Omnipolens autem Deus dulcissimam mihi cbaritatem vestram ab interioribus hostibus exterioribusque custodiat; et quando ei placuerit, ad cœlestia vos regna perducat. (Vide l. I, ep. 6.)","prev":{"citation":"Registri Epistolarum 30.3-3","label":"Book 7, Letter 30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/30.3-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/30.3-3"},"next":{"citation":"Registri Epistolarum 31-5","label":"Book 7, Letter 31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/31-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/31-5"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}