{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Registri Epistolarum 32-5","citation":"Gregory the Great, Registri Epistolarum 32-5","ref":"32-5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/32-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/32-5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/32-5.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Registri Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":196,"text":"Gregorius \" Mariniano Ravennae. Latore huc praesentium Candido abbate pro petendis reliquiis, quae et concessæ sunt, veniente, quanto de fraternitatis tuae nutrimento Letatus sum, quod in eo studium tuae fraternitatis apparuit, tanto contristatus sum quod ejus, ut volui, praesentia frui non potui, quod me et aegrotum reperit, et discedens in infirmitate adhuc positum dereliquit. Multum enim jam tempus est quod surgere de lectulo non valeo. Nam modo HIC me podagrae dolor cruciat, modo nescio quis in toto corpore cum dolore se ignis expand'it; et fit plerumque ut uno in me tempore ardor cum dolore confligat, et corpus in me animusque deficiat. QuaDlis autem aliis necessitatibus extra haec quae retuli infirmitatis afficiar, enumerare non valeo. Sed breviter dico quia sic me infectio noni humoris imbibit, ut vivere mihi poena sit, et mortem desideranter exspectem, quam gemitibus meis solam esse credo posse remedium. Proinde, trater sanctissitne, divinae pro me pietatis misericordiam deprecare, ut percussionis suae erga me flagella propitius mitiget, et patientiam tolerandi concedat, ne nimio, quod absit, taedio in impatientiam cor erumpat, et ea quae bene curari per plagam poterat culpa, crescat ex murmure b. Datum mense Februarii, indict. 4. (Cr. Joan. Diac. I. IV, c. 67.)","prev":{"citation":"Registri Epistolarum 31-6","label":"Book 11, Letter 31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/31-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/31-6"},"next":{"citation":"Registri Epistolarum 33.1-3","label":"Book 11, Letter 33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/33.1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/33.1-3"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}