{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Registri Epistolarum 32.13","citation":"Gregory the Great, Registri Epistolarum 32.13","ref":"32.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/32.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/32.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/32.13.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Registri Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":171,"text":"Præterea unum nobis caballum miserum, et quinque bonos asinos transmisisti. Caballum illum sedere non possum, quia miser est; illos amem bonos sedere non possum, quia asini sunt. Sed petimus ut si aa. nos continere disponitis, aliquid nobis bb condignum deferatis. Eusebio autem abbati dare te volumus auri solidos centum, quos tuis certum est rationibus imputari. Cognovimus autem Sisinnium qui judex Samnii fuit, gravi inopia in Sicilia laborare, cui volumus c c xx decimatos vini et quatuor solidos annuos debeas ministrare. Anastasius autem religioeus juxta Panormiianam civitatem dicitur habitare in oratorio sanctae Agnae, cui dari volumus auri solidos sex. Matri autem Urbici præpositi dari volumus solidos sex, qui tuis rationibus imputabuntur. De Honoratae vero ancillæ Dei causa hoc milii videtur, ut omnem substantiam quoe constat quia ante tempus episcopatus Joannis episcopi dd Laurinensis fuit, veniens tecum deferas. Eadem vero ancilla Dei cum filio suo veniat, ut nos cum ea loqui, et quod Deo placitum fuerit facere debeamus. Codicem autem Heptatici ee de substantia Antonini dari volumus in monasterio praetoriano, reliquos tecum deferri.","prev":{"citation":"Registri Epistolarum 32.12","label":"Book 2, Letter 32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/32.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/32.12"},"next":{"citation":"Registri Epistolarum 33-2","label":"Book 2, Letter 33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/33-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/33-2"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}