{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Registri Epistolarum 34.1","citation":"Gregory the Great, Registri Epistolarum 34.1","ref":"34.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/34.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/34.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/34.1.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Registri Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":201,"text":"Gregorius Eulogio episcopo Alexandrino, et Anastasio episcopo Antiocheno a. Charitas qua vobis valde constrictus sum tacere me minime permittit, ut sanctitas vestra quaecunque apud nos aguntur agnoscat, et, falsis rumoribus non decepta, suæ jusiitiae atque rectitudinis viam, sicut perfecte coepit, perfectius teneat. Responsales siquidem fratris et consacerdotis nostri Cyriaci venientes, ejus ad me synodicam detulerunt epistolam. Et quidem inter nos et ipsum, sicut vestra beatitudo novit, propter appellationem profani nominis est gravis discordia, sed in causa fidei transmissos responsales cjus existimavi esse suscipiendos, ne culpa clatonis quae in Constantinopolitana Ecclesia pene contra omnes sacerdotes exorta est, disensionem fidei et rivam ecclesiasticæ faceret unitati. Eosdem vero responsales, quia hoc omnino humiliter precabantur, missarum solemnia mecum celebrare feci, quia sicut et serenissimo domno imperatori intimare studui, responsales fratris et consacerdotis nostri Cy-. riaci mihi communicare debuerunt, quia auctore Deo in elationis errorem non cecidi. Meus vero diaconus cum praedicto fratre nostro Cyriaco missarum solemnia celebrare non debet, quia per profanum vocabulum culpam superbiæ aut commisit, aul sequitur; ne si, quod absit, procedit ei in tali elatione posito, vanitatem stulti nominis confirmare videamur. Eumdem vero fratrem admonere studui, ut sese a tali elatione corrigat, quia si hanc non correxerit, pacem nobiscum nullo modo habebit.","prev":{"citation":"Registri Epistolarum 13-7","label":"Book 7, Letter 13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/13-7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/13-7"},"next":{"citation":"Registri Epistolarum 34.2-2","label":"Book 7, Letter 34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/34.2-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/34.2-2"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}