{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Registri Epistolarum 34.2","citation":"Gregory the Great, Registri Epistolarum 34.2","ref":"34.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/34.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/34.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/34.2.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Registri Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"Sed scio quia cum epistola mea suscipitur, protinus amici conveniunt, litterali clientes vocantur, et d6 causa vitæ consilium a fautoribus mortis quæritur: qui dum non te, sed res tuas diligunt, nulla tibi, nisi quæ ad tempus placcant, loquuJltur. Tates enim fuerunt, sicut ipse reminisceris, dudum consiliarii, qni ad tanti facinus te perduxerunt delicti. Ut tibi aliquid sæcularis auctoris luquar, cum amicis omnia tractanda sunt, sed prius de ipsis. Si vero in causa tua hominem consiliarium quaeris, consiliarium, rogo, me suscipe. Nullus tibi fIdelior esse ad consilium potest, quam qui non tua, sed diligit. Omnipotens Deus cordi tuo indicet, cor meum quanto te alnore, quan. taque charitate complectitur, in quantum tamen divina gratia non offendatur. Nam sic culpam tuam illsequnr, ut personam diligarn; sic personam diligo, ut culpæ vitium nun amplectar. Si igitur a rue amari te credis, apostolorum liminibus præsentare. meque consiliario utere. t Si autem esse fortasse in causa Dei nimius credor, et pro zeli mei ardore suspectus sum, cunctam simul Ecclesiam in consilio hujus disceplationis adbibeu, et quidquid omnibus fieri salubriter placet, ego in nullo contradico, sed quod in commune decernitur, lætus impleo, et subscribo. Implentem que monui gratia te divina custodiat. (Cf. Joan. Diac. lib. III, c. 44 et 48.)","prev":{"citation":"Registri Epistolarum 34.1.45-48","label":"34.1.45 to 34.1.48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/34.1.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/34.1.45"},"next":{"citation":"Registri Epistolarum 55","label":"Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Ad Petru\" Episcopum Terracinensem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/55"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}