{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Registri Epistolarum 34.2-2","citation":"Gregory the Great, Registri Epistolarum 34.2-2","ref":"34.2-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/34.2-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/34.2-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/34.2-2.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Registri Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"Praeterea idem frater noster omnia in suis synodicis catholice, Deo auctore, locutus est. Quemdam vero d Eudoxium damnavit, quem neque in syno- Jis damnatum invenimus, neque a decessoribus ejus in suis synodicis reprobatum. Et canones quidem Consianlinopolitaniconcilii Eudoxianos damnant; sed quis ruent eorum auctor Eudoxius, minime dicunt. Romana autem Ecclesia eosdem canones vel gesta synodi illius hactenus non habet, nec e accepit; in hoc autem eamdem synodum accepit, quod est per eam contra Macedonium definitum. Reliquas vero hæreses quae illic memoratae sunt, ab aliis jam Patribus damnatas reprobat. f De Eudoxianis vero nihil hactenus agnovit. In bistoria autem Sozomeni de quodam Eudoxio qui Constantinopolitanae Ecclesiae episcopatum arripusse dicitur, aliqua narrantur. Sed ipsam quoque historiam sedes apostolica suscipere recusat, quoniam multa mentitur, et Tbeodorum Mopsuestiæ nimium laudat, atque usque ad diem obitus sui magnum doctorem Ecclesiae fuisse perhibet. Rectat ergo ut si quis illam historiam recipit, synodo quæ piæ memoriae Jusliniani temporibus de tribus capitulis facta est contradicat. Qui vero buic contradicere non valet, illam historiam necesse est ut repellat. In Latina vero lingua de hoc Eudoxio nunc usque, neque in Plulastro, neque in beato Augustino, qui multa de hæresibus conscripserunt, neque in aliis Patribus aliquid invenimus. Charitas igitur vestra si quis apud Graecos probatorum Patrum de eo sermonem fecit, suis mihi epistolis innotescat.","prev":{"citation":"Registri Epistolarum 34.1","label":"Book 7, Letter 34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/34.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/34.1"},"next":{"citation":"Registri Epistolarum 34.3","label":"Book 7, Letter 34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/34.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/34.3"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}