{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Registri Epistolarum 36","citation":"Gregory the Great, Registri Epistolarum 36","ref":"36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/36.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Registri Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Gregorius Eusebio abbati. Credat mihi charitas tua quia valde contristatus sum de tristitia tua, ac si in te injuriam ipse pertulissem. Sed cum postmodum agnovi quia etiam reddente reverendissimo viro fratre et coepiscopo nostro Maximiano gratiam atque communionem, tun dilectio ab eo a communicari nolebat, cognovi et illud prius justum fuisse quod factum est. Servorunl Dei humilitas in afflictionis tempore debet apparere. Qui vero se contra præ positos suos erigunt, profecto ostenditur qui servi Dei esse contemnunt. Et quidem ab illo hoc quod factum est minime fieri dcbuit, a te tamen cum omni debuit humilitate suscipi; ct rursum cum gratiam reddebat, ad eum cnm gratiarum. actione debuit occurri. Quod quia ita a te factum non est, b ad huc < ognosco quia nobis omnino lacrymarum opus est. Non enim grande est iis nos esse humiles, a quibus honoramur, quia et hoc sæcula. res quilibet faciunt; sed illis maxime humiles esse debemus, a quibus aliqua patimur. Nam Psalmista dicit: Vide humilitatem meam de inimicis meis (Psal. IX, 14). c Nos cujus vitae sumus, qui humiles esse eliam patribus nolumus? Proinde, dilectissime (ili, rogo ut omnis amaritudo de corde tuo transeat, ne fortasse linis vicinus sit, et antiquus hostis per ini. quitattm discordiæ viam regni coelestis intercludat. Præterea centum solidos per Petrum subdiac num dilcciioni tuae dari fecimus, quos peto ut absque injuria sui suscipiat. (Vide sup. ep. 34. Cf. Joan. Diac. I. II, c. 55.)","prev":{"citation":"Registri Epistolarum 35","label":"Book 2, Letter 35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/35"},"next":{"citation":"Registri Epistolarum 37","label":"Book 2, Letter 37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/37"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}