{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Registri Epistolarum 4.30.3","citation":"Gregory the Great, Registri Epistolarum 4.30.3","ref":"4.30.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/4.30.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/4.30.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/4.30.3.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Registri Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Cognoscat autem tranquillissima domina, quis t Romanis consuetudo non est, quando sanctorum reliquias dant, ut quidquam tangere præsumant de corpore, sed tantummodo 8 in pyxide brandeum mittitur, atque ad sacratissima corpora sanctornm ponitur. Quod levatun1 in ecclesia, quæ est dedicanda debita cum veneratione reconditur, et tantae per hoc ibidem virtutes fiunt, ac si illuc specialiter eorum corpora deferantur. Unde contigit ut beatae recordationis Leonis papae temporibus, sicut a majoribus traditur, dum quidam Græci de talibus reliquiis duhirarent, prædictus pontifex hoc ipsum brandeum allatis forficibus incident, et ex ipsa incisione san- Huis erOuxerit. In Romanis namque vel totius Occ!. dentis partibus omnino intolerabile est atque sacrilegum, si sanctorum corpora tangere quisquam fortasse volueril. Quod si presumpserit, certum est quia hæc temeritas impunita nullo modo remanebit. Pro qua re de Graecorum consuetudine, qui ossa levare sanctorum se asserunt, vehementer miramur, et vix credimus. Nam quidam monachi Græci huc ante biennium venientes nocturno silentio juxta ecclesiam sancti Pauli, Į corpora mortuorum in campo bus dispertiebantur. In plur. Mss. legitur prandeum, cui respondet vox Græca. De hac voce consule lexicographos. jacentia effodiebant, atque corum ossa recoDdebant, servantes sibi, dum recederent. Qui cum tenti et cur boc iacerent diligenter fuissent discussi, confessi sunt quod illa ossa ad Græciam essent tanquam sanctorum rcliquias porlaturi. Ex quarum exemplo, sicut praedictum est, major nobis dubietas nata est, utrum verum sit quod levare veraciter ossa sanctorum dicuntur.","prev":{"citation":"Registri Epistolarum 4.30.2","label":"Book 4, Letter 30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/4.30.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/4.30.2"},"next":{"citation":"Registri Epistolarum 4.30.4","label":"Book 4, Letter 30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/4.30.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/4.30.4"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}