{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Registri Epistolarum 44.23","citation":"Gregory the Great, Registri Epistolarum 44.23","ref":"44.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/44.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/44.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/44.23.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Registri Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"Saturninum, si vae'al, et occupatus apud te non est, ad nos dirige. Felix conductor Domnae Campanæ, quem liberum reliquerat, atqne esse iodiscussum jusserat, dixit sibi a Maximo subdiacono septuaginta duos so:idos ablatos, pro quibus dandis asseruit quia omnes res suas quas in Sicilia habuit, vet venundedit, vel apposuit. Sed scholastici dixerunt quod de fraudibus indiscussus esse non potest. Dum tamen ad nos de Campania reverteretur, facta tempestate mortuus est: cujus te volumus uxorem et filios requirere, et quidquid apposuerat, vel vendidcrat, apposita absolve, de venditis pretium restitue, et insuper eis aliquod alimentum praebe, quia Maximus eum in Siciliam miscrat, et ibi ei quae asserebat abstulerat. Cognosce ergo quae ablata sunt, at uxori fihisque cjus sine aliqua mora restitue. Haec omnia sollicite relege, omnemque illam familiarem luam negligentiam postpone. Scripta mea ad rustitos quæ direxi, per omnes massas fac relegi, ut sciant quid sibi contra violentias debeant defendere es auctoritate no,tra, eisque vel autbentiea rel exemplaria eorum dentur. Vide ut omnia absque imminu. tione custodias, quia de his quae tibi pro servanda justitia scribo, ego absolvor, eL ta si negligis, obliparis. Terribilem judicem considera venientem; et de adventu illius nunc tua conscientia contremiscat, ne tunc sine causa jam timeat, cum coram illo caelum et terra tremucrh. Audisti quod volo, vide quId agas. (Cr. JoaM., Diac., I. II, c. 59.)","prev":{"citation":"Registri Epistolarum 44.20-22","label":"44.20 to 44.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/44.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/44.20"},"next":{"citation":"Registri Epistolarum 45","label":"Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}