{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Registri Epistolarum 45.11","citation":"Gregory the Great, Registri Epistolarum 45.11","ref":"45.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45.11.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Registri Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"Si qui vero sunt qui dicunt peccata m in baptismate superficietenus dimitti, quid est hac prædicatione infidelius, in qua ipsum fidei sacramentum festinant solvere? in quo principaliter ad cœlestis munditiæ mysterium anima ligatur, ut absoluta radicitus a peccatis omnibus soli illi inhaereat de quo Propheta ait: Mihi autem adhærere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28). Certe enim maris Rubri transitus figura sancti Imptismatis fuit, in quo hostes a tergo sunt mortui, sed alii contra faciem in eremo sunt inventi. Sic quippe omnes qui in sancto baptismate tinguntur eorum peccata praeterita omnia laxantur, quia eis veluti Ægyptii hostes a tergo moriuntur. Sed in eremo alios hostes invenimus, quia dum in hac vita vivimus, priusquam ad promissionis patriam pertingamus, multæ nos tentationes fatigant, et ad terram viventium tendentibus iter intercludere festinant. Qui ergo dicit peccata in baptismate funditus nou dimitti, dicat in mari Rubro Ægyptios non veraciter moituos. Si autem fatetur Ægyptios veraciter mortuos, fateatur necesse est peccata in baptismate funditus mori, quia nimirum plus valet in absolutione nostra veritas, quam umbra veritatis. In Evangelio Dominus dicit: Qui lotus est, non indiget D ut lavet, sed est mundos totus (Joan. XIII, 10). Si igitur peccata in baptismate funditus minime dimittuntur, quomodo is qui lotus est mundus est totus? Totus enim mundus dici non potest, cui de peccalo aliquid remansit. Sed nemo resistit voci Veritatis: Qui lotus est, mundus est tolus. Nihil ergo ei de peccati sui contagio remanet, quem totum fatetur mundum ipse qui redemit.","prev":{"citation":"Registri Epistolarum 45.10.27-41","label":"45.10.27 to 45.10.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45.10.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45.10.27"},"next":{"citation":"Registri Epistolarum 45.12","label":"Book 11, Letter 45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45.12"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}