{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Registri Epistolarum 45.14","citation":"Gregory the Great, Registri Epistolarum 45.14","ref":"45.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45.14.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Registri Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":192,"text":"Si qui sunt igitur qui sub nomine Christiano hæc quæ prædiximus errorum capitula aut prædicare audent, aut taciti apud semetipsos tenere, hus procul dubio et anathematizavimus ei anathematizamus. Ex omnibus tamen capitulis in eis, sicut prædixi. qui ad me in urbem regiam venire consueverant, nullum omnino errorem cujuslibet prædicti capituli agnovi, sed neque fuisse existimo. Nam si fuisset, agnovissem. Quia vero sunt multi fidelium qui imperito zelo succenduntur, et saepe, dum quosdam quasi hæreticos insequuntur, haereses faciunt, eorum infirmitati consulendum est, et, sicut prædixi, ratione et mansuetudine sunt placandi. Illis quippe sunt similes de quibus scriptum est: Testimonium illis perhibeo, quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. I, 2). Vestra itaque excellentia quæ in lectione, in lacrymis, atque in eleemosynis incessabiliter vivit, eorum, sicut petii, imperitiam placare mansuetis exhortationibus ac responsionibus debet, ut non solum de semetipsa, sed etiam de illis gloriam æternæ retributionis inveniat. Uaec me vobis dicere nimius amor suasit, quia et in vestra laetitia Me crescere, et in vestra tristitia me existi. mo minorari. Omnipotens Deus gratia vos coelesti custodiat, et salva domni nostri pietate et piissimae domnae tranquillitate, pro parvulorum dominorum autrimento vitam vestram longius extendat.","prev":{"citation":"Registri Epistolarum 45.13","label":"Book 11, Letter 45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45.13"},"next":{"citation":"Registri Epistolarum 46.1-4","label":"Book 11, Letter 46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/46.1-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/46.1-4"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}