{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Registri Epistolarum 45.4","citation":"Gregory the Great, Registri Epistolarum 45.4","ref":"45.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45.4.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Registri Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"Pensate, quaeso, ubi erit patientia, si deest quod toleretur. Ego Abel esse non suspicor, qui Cain Iratrem non habuerit. Boni enim si sine malis fuerint, « perfecte esse boni non possunt, quia minime purgantur. Ipsa autem malorum societas purgatio bonorum est. Tres in arca filii Noe fuerunt, unus irrisor patris exstitit, qui etsi in se benedictus fuit, matedictionis tamcn sententiam in filio suscepit. Duos Abraham priusquam uxorem Cethuram acciperet, filios habuit, sed tamen carnalis ejus filius est repromissionis tilium persecutus (Genes. IX). Quod magnus Doctor exponit, diceus: Sicut is qui secundum carnem eat persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc (Gal. IV, 29). Duos Isaac filios habuit, sed unus, qui spiritalis exstitit, ante minas carnalis fratris fugit. Duodecim Jacob filios habuit, sed unum, qui rectius vivebat, decem in jEgypto vendiderunt. In David propbeta, quia fuit quod purgari debuisset, actum est ut persecutorem lilium pateretur Beatus. Job de societate reproborum dicit: Frater fui draconum, et socius slru hionum (Job. xix, 29). Ad Ezechielem Dominus ait: Fili hominis, increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas(Ezech. n, 6). In duodecim apostolis unus reprobus mistus est, ut esset cujus persecutione undecim tentarentur. Apostolorum princeps discipulis loquitur dicens: Justum Lot oppressum a nefandorum injuria et conversatione eripuit. Aspectu enim et auditu justus erat, habitans apud eus qui de die in diem animam justi iniquis operibus cruciabant (II Pet. II. 7, 8). Paulus quoque apostolus discipulis scribit, dicens: In medio nationis pravæ et perversœ, inter quos lucetis, sicut luminaria in mundo, verbum vitæ continentes (Philip. II. 15.)","prev":{"citation":"Registri Epistolarum 45.3","label":"Book 11, Letter 45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45.3"},"next":{"citation":"Registri Epistolarum 45.5","label":"Book 11, Letter 45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45.5"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}