{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Registri Epistolarum 45.7","citation":"Gregory the Great, Registri Epistolarum 45.7","ref":"45.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45.7.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Registri Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"Hæc, dulcissima et excellentissima filia, breviter dixi, ne quoties stultos homines tibi derogare cognoscis, qualibet vel parvula mentis tristitia tangaris. Sed quia sedari hoc ipsum stultorum hominum murmur trauquilla ratione potest, peccatum credo g si bonum quod valet fieri negligitur ut Hiat. Nam cum placare insanas mentes atque ad salutem reducere possumus, scandalizare cos minime debemus. Sunt enim quaedam scandala quae omnino despicienda suut; quaedam vero, cum vitari sine culpa possunt, despicienda non sunt, ne cum culpa serventur. Quod sacro Evangelio praedicante cognovimus, quia cum Veritas diceret: Noti quod intrat in os coinquinat hominem, aed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem (Matth. xv, 11), et discipuli responderent, dicentes: Scis quia Phariscei audito hoc uerbo scandalizati sunt (Ibid., 12)? protinus respondit: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur. SiMile illos, cæci sunt, et duces caecorum (Ibid., 13). Et tamen cum tributum pcteretur, prius rationem reddidit perquam tributum solvere non deberet, atque illico subjunxit: Ut autem non scandalixemus eoa, vade ad mare, et mille hamum, et eum piscem qui primus ascenderit tolle; et aperto ore ejus, invenies staterem. Illum sumens, da eia pro me et te (Matth. xvii, 26). Quid est quod de scandalizatis aliis dicitur: Sinite illos, cæci sunt, et duces cæcorum; et aliis ne scandalizentur a Domino tributum solvitur, quod etiam non debetur? Quid est autem quod aliud scandalum esse permisit, aliud vero aliis venire prohibuit? nisi ut nos doceret et illa scandala quæ nos ad peccata implicant contemnere, et ea quae placare sine peccato possumus, modis omnibus mitigare i","prev":{"citation":"Registri Epistolarum 45.6","label":"Book 11, Letter 45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45.6"},"next":{"citation":"Registri Epistolarum 45.8","label":"Book 11, Letter 45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45.8"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}