{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Registri Epistolarum 46.4-2","citation":"Gregory the Great, Registri Epistolarum 46.4-2","ref":"46.4-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/46.4-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/46.4-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/46.4-2.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Registri Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"Praeterea pervenit ad me, quia in ea Ecclesia quae Neas dicitur, saepe in Jerosolymorum urbe vestræ Ecclesiæ jurgia nascuntur. Unde sanctitas vestra debet sollicite cuncta pensare, et quaedam mansuete corrigere, quædam vern quæ corrigi uequount æquanimiter tolerare. Aperle enim videmus quod per Psalmistæ vocem a sancta Ecclesia dieitur: Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores (Psal. CXXVIII, I, 2). In dorso quippe onera portantur. Supra dorsum ergo nostrum fabricant peccatores, quando eos quos corrigere non possumus patiendo portamus. Navis etenim gubernator cum adversari sibi ventum considerat, quosdam fluctui directo clavo exsuperat, quosdam vero quos superari non posse praevidet inflexo cursu prudenter declinat. Sic itaque sanctitas vestra quædam compescendo, quædam tolerando mitiget, ut in sancta Jerosolymorum Ecclesia pacem cobabitantium per omnia conservet. Scriptum quippe est: Pacem tequimini cum omnibus, et sanctimoniam, tine qua nemo videbit Deum (Hebr. XII, 14). In rixa etenim mentis ipsum lumen clauditur bonæ intentionis. Unde Psalmista dicit: Turbatus est prœ tra oculus meus (Ptal. VI, 8). Et quid jam in nobis boni operis remanet, si paeem ex corde perdimus, sine qua Dominum videre non vatemus? Vos itaque ita agite, ut de his quoque qui per jurgium perire poterant mercedis vestrae lucra colligatis. Omnipotens Deus dilectionem tuam gratia eælesti custodiat, et de bis qui tibi commissi sunt e fructum multiplicem ac mensuram supereffluentem ad æterna gaudia reportare concedat. (Videl. VII, \"p. 32.)","prev":{"citation":"Registri Epistolarum 46.3-3","label":"Book 11, Letter 46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/46.3-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/46.3-3"},"next":{"citation":"Registri Epistolarum 47-2","label":"Book 11, Letter 47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/47-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/47-2"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}