{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Registri Epistolarum 52.2-2","citation":"Gregory the Great, Registri Epistolarum 52.2-2","ref":"52.2-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/52.2-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/52.2-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/52.2-2.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Registri Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Paulum itaque diaconum (Crat. 2, q. 4, c. () latorem præsentium, quamvis culpa sua Vehementer confundat atque redarguat, quod deceptus promissione, d ab accusatione nuper depositi quondam episcopi sui destiterit, et cupiditatis studio silere contra animam suam potiris quam prodere vera consenserit, tamen quia pios plus nos esse convenit quam districtos, hanc ei culpam ignoscimus, atque eum in ordine locoque suo recipiendum esse cellsemus. Nam ei a tempore prolatæ sententiæ afflictionem qnam pertulit credimus ad vindictam hujus posse culpæ sufficere. Euphemium vero atque Thomam (Grat. ibid.), qui pro deserenda accusatione sacros ordines acceperunt, eisdem sacris privatus ordinibus esse atque ita sicuti sunt depositi volumus permanere, nec unquam eos sub qualibet elcusationis specie sacros in ordines revocari decernimus. Nam nimis indignum, et contra ecclesiasticæ regnlam disciplinæ est, ut honore, quem non ex meritis sed pro sceleris praemio perceperunt, fungantur. Quia tamen plus misericordiæ quam districLæ nos cunvenit operam dare justinae, eosdem Euphemium atque Thomam in ordine lucoque tantummodo unde ad ordines sacros promoti fuerantvolumus revocari, et cunctis diebus vitae suae eorumdem locorum continentiam sicut consueverant ante percipiant. Clematium vero lectorem similiter benignitatis intuitu in ordinem locumque suum revocandum esse eonsLituo. Quibus etiam omnibus, id est Paulo diacono, Euphemio, Thomae, atque Clematio commoda sua, secundum locum et ordinem in quo quisque eorum est, sicut solitus erat accipere, a praesenti tertia decima indictione vestra fraternitas sine aliqua studeat imminutione præbere. Quia igitur suprascriplus Paulus diaconns multa se pro utilitate Ecclesiæ vestrae memorat expendisse, et ut ea possit recipere fraternitatis vestræ solatio desiderat adjuvari, hortamur, ut, si ita est, omni ei possibilitate ad recipienda quae dedit debeatis concurrere, atque vestris cum auxiliis adjuvare, quia nulla ratio patitur ut in his quæ pro utilitate generalitatis impendit aliquod sustineat injuste dispendium. Prælerea tres libras auri, quas, imminente suprascripto fratre et coeNiscopo nostro Secundino, eumdem Paulum diaconum pro utilitate vestrae dedisse constat Ecclesiæ, fraternitas vestra eas cessante dilatione restituat, ne, quod absit, non rationabiliter, sed sola eum gravare voluntate tantummodo videatur I.","prev":{"citation":"Registri Epistolarum 52.1-2","label":"Book 5, Letter 52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/52.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/52.1-2"},"next":{"citation":"Registri Epistolarum 1-10","label":"Book 5, Vices illi suas in regno Childeberti concedit. Monet ut simoniacam labem prohib…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/1-10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/1-10"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}