{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Registri Epistolarum 55.3","citation":"Gregory the Great, Registri Epistolarum 55.3","ref":"55.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/55.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/55.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/55.3.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Registri Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":182,"text":"Pervenit autem ad nos, obeuntibus episcopis, quosdam ex laicis tonsurari, atque ad episcopatum praecipiti saltu conscendere. Et qui discipulus noH fuit, inconsiderata ambitione magister efficitur. Et quoniam quod possit docere non didicit, sacerdo* tium tantummodo gerit in nomine, nam laicus in sermone pristino perseverat et opere. Quomodo ergo pra aliorum peccatis intercessurus est, qui sua pri- Initus non deflevit? Talis enim Pastor nou munit gregem, sed decipit, quia dum contradicente verccundia non potest aliis hoc quod ipse non facit suadere, quid est aliud nisi ut plebs dominica prædonibus populanda remaneat, et inde sun.at interitum, unde salutiferæ protectionis magnum debuit babere subsidium? Quod quam pravum sit, quamve perversum, ex sua quoque ordinatione excellentiae ve. strae celsitudo perpendat. Certum nanque est noa vos ante exercitui duccm præponere, nisi vobis labor ejus fidesque constiterit, nisi eun) anteactæ vitæ virtus et sollicitudo aptum esse monstraverit. Si vero non aliis nisi hujusmodi viris committitur gubernandus exercitus, qualis dux esse debeat animarum ex istius bene rei comparatione colligitur. Sed verecundum nobis est, et dicere pudet, quia ducatum sibi sacerdotes arripiunt qui exordium reli. giosæ militiae non viderunt.","prev":{"citation":"Registri Epistolarum 55.2","label":"Book 5, Letter 55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/55.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/55.2"},"next":{"citation":"Registri Epistolarum 55.4","label":"Book 5, Letter 55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/55.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/55.4"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}