{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Registri Epistolarum 56.2","citation":"Gregory the Great, Registri Epistolarum 56.2","ref":"56.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/56.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/56.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/56.2.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Registri Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Mota autem nimis est vestra fraternitas, atque cum imnore cordis quasi satisfaciens, scripsit nobis pallio te non nisi post dimissos de a secretario filios Ecclesiæ, et missarum tempore, atque in litaniis uti solemnibus, verbis aliquid te usurpasse contra generalis Ecclesiæ consuetudinem apertissima veritate professus. Quomodo enim fieri potest ut illud cinaris atque ci icii tempore per plateas inter populorum strepitus agas licite, quod te agere c in conventu pauperum, nobilium, et in secretario Ecclesiæ velut illici.um excusasti? I lud tamen (Grat. ibid.), frater charissime, tibi non putamus ignotum, quod pene de nullo metropolita in quibuslibet mundi partibus sit auditum extra missarum tempus usum sibi pallii vindicasse. Et quod bene hanc consuetudinem generalis Ecclesiae noveritis, vestris nobis manifestissime significastis epistolis, quibus praeceptum beatæ memoriae decessoris nostri Joannis papae nobis in subditis transmisistis annexum, continens omnes consuetudines ex privilegio prædecessorum nostrorum concessas vobis Ecclesiaeque vestræ debere servari. Confitemini igitur aliam esse generalis Ecclesiae consuetudinem, postquam ea quae voB geritis vobis ex privilegio vendicatis. a Nulla ergo nobis in hac re ut arbitramnr, poterit remanere dubietas. Aut enim mos omnium metropolitarum. etiam a tua est fraternitate servandus, aut si tuae Ecclesiæ aliquid specialiter dicis esse concessum, • praeceptum a prioribus Romanae urbis pontificibus, quo haec Ravennati Ecclesiae suut concessa, a vobis eportet ostendi. Quod si hoc non ostenditur, restat postquam talia agere neque consuetudine generali, neque privilegio vindicas, ut u?urpasse te coruprobes quod fecisti. Et quid dicturi sumus futuro judici, Jrater dilectissime, si illud grave jugum atque vincalum cervicis nostrae, non dico pro ecclesiastica, sed pro quadam saecnlari nobis dignitatedefendimus; gravari nos judicantes, si tanto pondere vel parvi teMporis spatio care3mns? Decorari pallio volumus, for. san moribus indecori, dum nihil in episcopali cer. vict sp'endidius fulget quam humilitas.","prev":{"citation":"Registri Epistolarum 56.1","label":"Book 3, Letter 56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/56.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/56.1"},"next":{"citation":"Registri Epistolarum 56.3","label":"Book 3, Letter 56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/56.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/56.3"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}